San Pier Damiani: Opera Poetica

PIER DAMIANI

 

Opera poetica

 

 

A.

 

I.DE ANNVNCIATIONE DOMINI.

Ecce parat clausam regi praenuntius aulam.

 

II. DE NATIVITATE.

Natus ab aeterno prodit de uirginis aluo.

 

III. DE CENA DOMINI.

Qui caput est iustis, uestigia tergit alumnis.

Quod uetuit parti Petrus, uult soluere toti.

 

IV. DE BAPTISIMO DOMINI.

En fluuuis fontem, mundum lauat unda lauantem.

Ablue, Iordanis, a quo magis ipse lauaris.

 

V. DE IOHANNE BAPTISTA.

Praeuia materno uerbum vox sensit in aluo.

 

VI. DE OBLATIONE DOMINI.

Non capitur caelis, Simeon quem stringit in ulnis.

 

VII. VBI PVERI DICVUNT «HOSANNA».

Astra, polus, terra metuunt, quem portant asella.

Voce Deo magna coetus depromit «Hosanna».

 

 

VIII. TRANSFIGVRATIO DOMINI.

Hic Deus ostendit, quod carnis tegmine clausit.

 

IX. DOMINVS DICIT DISCIPVLIS : «VIGILATE».

Quos sopor oppressit uigilum, rex surgere iussit.

 

X. VBI IVDAS DOMINVM TRADIT.

Falsa ferox blando lupus oscula porrigit agno.

 

XI. DE PATENA.

Esum perpetuae pariunt haec fercula uitae.

 

XII. VBI CHRISTVS ROGAT PATREM.

Patrem, Christe, rogas, cum quo simul omnia donas.

 

XIII. DE ASCENSIONE.

Ima Deus petiit sed non excelsa reliquit.

Est ibi, quo tendit; permanet, unde venit.

 

XIV. DE SANCTO PETRO ET PAVLO.

Sperne maris nauem, caeli, Petre, suscipe clauem.

Mellifluis omnem Paulus rigat imbribus orbem.

 

XV. DE ILLO QVI MORATVR IN ODIO.

Qui manet in tenebris, nesci uestigia pacis.

Collyrium releuet, cum te glaucoma perurget.

Acre suaue creat, tegmen male tecta reuelat.

Nox reparat lucem, dolor aufert saepe dolorem.

 

XVI. DE ILLO QVI PLACET DVOBVS INIMICIS.

Dum placet utrique, perdit metoccus utrumque.

 

XVII. DE HILDEPRANDO.

Viuere uis Romae, clara depromito voce:

«Plus Domino papae quam domno pareo papae.»

 

XVIII. DE EODEM HILDEPRANDO.

Qui rabiem tigidum domat, ora cruenta leonum,

Te nunc usque lupum mihi mitem uertat in agnum.

 

XIX. DE ILLO QVI OMNIA TIMET VEL NIHIL TIMET.

Nil metuens et cuncta timens ridendus uterque:

Hic tumet, ille iacet, medius discrimine pollet.

 

XX. DE VIRGA MOYSI.

Virga uorat magicos in se reparanda chelydros.

 

XXI. DE ARCA NOE.

Arca dat ecclesiae, baptisimatis unda figuram.

 

XII. QVOD MELIVS EST, VT SCRIBARIS REX IN FERRO QVAM SERVVS IN AVRO.

Elige rex ferro quam scribi seruus in auro;

Clarior in casula rex est quam seruus in aula.

 

XII. DE ILLO QVI PRIVS DONAT ET POSTEA REPETIT.

Foedus amicitiae uiolat sua dona reposcens;

Vnca manus retrahit, quod prius ampla dedit.

Qui repetit donum, merito mox perdit amicum.

Munere de uestro gaudia digna fero.

 

XXIV. QVAM VANA HVIVS MVNDI SINT BONA.

Cum cineres regum uideamus et ossa potentum

Arida puluifluis congesta iacere sepulcris,

Quo libeat carni uigor aut possessio menti?

 

 

 

 

XXV. DOMNVS PAPA SINE ME REM INCIPIEBAT ET CVM COMPLERE VOLEBAT SICQVE MECVM DICEBAT:«SICVT ERAT IN PRINCIPIO», CVM MECVM NON

DIXISSET:«GLORIA PATRI».

 

«Sicut erat» damno, quia numquam «Gloria » canto;

Qui caput abrosit, caudam quoque iure morabit;

Ossibus ora terat, qui sorbuit ante medullas.

 

XXVI. ILLIS HOC DICITVR, QVI FALSAM PACEM FACIVNT.

Vt ualeant oris, iungantur et oscula cordis.

Pax dirimit litem, capiunt cum iurgia finem.

 

XXVII. QVOD SAEPE AMICVS VIDETVR IRASCI ET INIMICVS

FRAVDVLENTER BLANDIRI.

Saeuit amor iusti, liuor blanditur iniqui.

Est amor immitis, dulcis furor, ira fidelis.

Sunt etiam blandi sub ouina pelle tyranni.

Sic et amica patres reddit censura feroces.

 

XVIII. AD PAPAM NE AVARITIAE STVDEAT.

Sedis apostolicae qui uult retinere uigorem,

Aequa libret rigidae pondera iustitiae.

Iuris enim pariles nescit suspendere lances,

Quem fauor inflectit, spes uel auara trahit.

Muneribus plenae cui laxat ora crumenae,

Iustitia uacuam perdit inops animam.

Caeli Roma seras tenet et regit orbis habenas;

His si plura uelit, Tartara sola petit.

 

XXIX. HOC SERVVS DEI FACERE DEBET.

Multa quidem tollo sed fratribus omnia trado.

Aufero diuitibus, praebeo pauperibus.

 

XXX. PRANSVRI DICIMVS: «EDENT PAVPERES»; SILENTIVM SOLVENTES

DICIMVS:« PRETIOSA IN CONSPECTV DOMINI»

Sicut «Edent» mensas, reddit «Pretiosa» loquelas.

 

XXXI.

Insipiens in corde suo «Non est Deus» inquit.

 

XXXII. DE ODIO.

Vt lita pestifero perimit catapulta ueneno,

Sic animas hominum perdit edax odium.

 

XXXIII. QVI CASTRATVS EST, NON DEBET EPISCOPARI.

Qui nequit abscidi, non debet honori potiri.

 

XXXIV. DE ROMANIS FEBRIBVS.

Roma, uorax hominum, domat ardua colla uirorum;

Roma, ferax febrium, necis est uberrima frugum.

Romanae febres stabili sunt iure fideles;

Quem semel inuadunt, uix a uiuente recedunt.

 

XXXV. QVOD QVI IGNORAT LEGEM, VITIORVM NEQVIT EVITARE PERNICIEM.

Qui ius ignorat, uitiorum peste laborat;

Virtutem uitium, fas putat illicitum.

Non sit securus quis iudicis ore solutus;

Sunt a lege poli dissona iura fori.

Arbiter internus ligat hunc, quem soluit apertus,

Nec fugit esse reus, nam uidet acta Deus.

 

 

XXXVI. DE TRIDVANO IEIVNIO.

Quam, triduana, grauem soleas illidere calcem,

Hic rudis ignorat, stomachum qui sedulus inflat,

Crebius efflantem reprimit cui fistula uentrem,

Vtque fabri follem uacuat spiramen utrumque.

 

XXXVII. CADALOO NON PASTORI SED ANTIQVO DRACONI.

Desinit esse reus, qui punit flendo reatum;

Sacrilegat coeptam geminata superbia culpam.

Caede necans urbem nunc auro destruis orbem;

Heu gladio ferri gladius traculentior auri.

5 Is animam penetrat, carnem foris ille cruentat,

Vimque tenet iaculi radiantis uena metalli.

Nil differt, ferro perimatur quisque uel auro.

Quid iuuat, an fuluis furuisne quis occidat armis?

Hos, homicida, uibras miseros et utroque trucidas.

10 E caelo rueras, sed adhunc, draco lubrice, sufflas;

Ore nomeus rabiem taetrum diffundis odorem;

Fractus adhuc reptas et flammas naribus efflas;

Offa picis dirum perimat coniecta chelydrum,

15 Desinat horrenda squamis attollere colla.

Vt populus uiuat, uitam mala bestia perdat,

Torua draconteas reprimat iam uipera chelas.

Te super aggestus lapidum cumuletur aceruus;

 

Rudet erit lapidum concors sententia patrum.

20 Haec, scrobis atra, lues, tumido ne gutture suffles,

Mille uorax hominum crepet insatiabile monstrum.

Te super infernae sua claudant ora cauernae,

Ne reditus pateat, sed mundi bella quiescant.

 

XXXVIII. TRISTE TRISTICHON CADALOO.

Fumea uita uolat, mors improuisa propinquat;

Imminet expleti praepes tibi terminus aeui;

Non ego te fallo: coepto morieris in anno.

 

XXXIX. CVIDAM FRASTRI CVI IEIVNIVM ET VIGILIAE LONGO VSV IN

NATVRAM VENERANT.

Agrigentinum Siculis sal gignitur oris.

Quod fluit in flammis, crepitat, si mergitur undis.

Qui naturales trahit in contraria leges,

Congruit auctori, quantum sibi dissidet uni.

 

XL. QVOD QVIDAM BENEFACTIS OFFENDITVUR, OFFENSIONE PLACATVR.

Officium stimulat quosdam, percussio placat.

 

XLI.

Os in corde scius, cor ponit in ore nabaldus.

 

XLII. DE DENTE ET LENTE.

Littera mutetur: quod edebat, rursus edetur.

 

 

 

XLIII. QVOD CARO SINE PRAEDICATIONE PRORVMPIT IN SILVAM VITIORVM.

Siluesit uitiis caro uerbi libera cultris.

Ditescunt steriles sariente ligone nouales.

 

XLIV.

Nouimus Hannibalem uscumque fuisse Neronem,

Quem ramex etiam pressit, cum sceptra leuarent.

 

XLV. DE BACVLO RECTORIS.

Suscipe diuersum moderaminis arte bacillum:

quos ferrum pupugit, cornu pietate reducit.

 

XLVI. DE MISERIA HVMANAE CONDICIONIS.

Pro dolor infelix humanae stirpis origo!

Per traducem carnis fit adhuc obnoxia morti

Et miseros gignit, quos uitae limite claudit.

 

XLVII.

Qui non uxorem nisi prolis tangit amore,

Etsi mirandus, non omnibus est imitandus.

 

XLVIII.

Non sine membellis ualet esse refectio membris.

 

XLIX.

Saepe nouercalis fit mens materna pupillis,

Legeque peruersa grauis est de matre nouerca.

 

L VBI SPIRITVS SANCTVS DESCENDIT SVPER APOSTOLOS.

Ignit apostolicum linguarum flamma senatum

Germinat et uarias quasi uox fecunda loquelas.

 

LI. DE EO QVI PREDICAT IVSTVM ET DIMITTIT IMPIVM.

Fundit aquam fluuiis uecors sitientibus hortis.

 

LII. LAVS ELEMOSINAE.

Fenerat ille Deo, qui sumptum praebet egeno;

Reddere promisit, qui non mendacia nouit.

Soluitur expletum grauiori fenore lucrum;

Pro modico magnum, pro cano redditur aurum.

5 Sic hemina batum, lucratum dragma talentum;

Sic obolus regnum, cyathus mercatur Olympum;

Caelica terrenis redhibentur, fixa caducis.

Ignes unda necat, lapsus elemosina purgat;

Est aqua mors flammae, mors est elemosina culpae;

10 Haec replet irriguis lacrimarum corda fluentis,

Haec uitiis uacuat, uirtutum floribus ornat,

Haec redimunt ipsum pietatis uiscera Christum.

 

LIII. AVARO DIVITI.

Qui cedros olidis scit contignare cupressis,

Fundamenta struit nullis obnoxia flabris.

Ditior es caeno quam sis, Pactole, fluento:

Vnda leuat cumulum, flauescit arena metallum;

 

 

5 Lama tulit fruges, rupes praerupta cacumen.

His uitam regimus, procul hoc adstare uidemus;

In uidua diues Deus est, in diuite pauper.

 

LIV. VIRO SVPERBO.

Mens scatet in ueras causa perhibente loquelas.

Vere licet rubeat, numquam rosa pulchra perannat.

Qui stat, praesto cadit, ceu flos caro lapsa patrescit.

Vita uolans hominis decurrit more fluenti.

5 Te patulum uento folium pendere memento.

Turgida colla suis subigit mors improba plantis.

Viuere qui patitur, felici morte fruetur;

Qui fruitur uita, mortem patietur amaram.

Vita breuis prohibet, ne longum uiuere speres.

  1. Viue memor mortis, quo semper uiuere possisi.

Totus siue Deo, totus tibi mortuus esto.

Vita parit mortem, mors uitam parua perennem.

Qui sibi nunc uiuit, semper moriendo peribit;

In se qui moritur, hunc uita beata sequetur.

15 Sic requies fesso redhibetur, uita perempto.

 

LV. LIVIDO OBTRECTATORI.

Esse foret panem melius quam rodere fratrem;

Corporis una cibus, animae res altera uirus.

Rosus non moritur, rodens homicida tenetur.

Non alios capreae, te cernas lumine talpae.

  1. Non mihi des multum promptus tibi uertere tergum,

 

 

p. 63

Me faciens speculum, cum sis tibi mantica factus;

Polypus haerenti de se non foetet olenti.

Lyncea lux radios in uiscera figit acutos;

Cum se non uideat, penetrat procul omne, quod adstat.

10 Obtunsae cotes acuunt, non caedere possunt,

Nec sibi sed uario parent sua iuria metallo;

scabra polire lima nouit, non ipsa poliri:

Praua manet, sentum scoriis dum leuigat aurum.

Num scabiosa canis titulo fit digna fidelis,

15 Si rictu rabido uernam cum fure lacessit?

Qui quod uult dicit, quod non uult saepius audit.

Non habet os lingua, frangi facit ossa sed ipsa,

Vnaque diuersis parit infortunia membris.

Pone modum linguae, quam uibras more sagittae,

20 Ne gladii conto referantur, saxa lapillo.

 

LVI. DVOBVS INIMICIS VT AD PACEM REDEANT.

Hamat amor uarios, scindit discordia iunctos.

Non ibi lux pacis, ubi fit diuisio cordis.

Pax docet ignaros, discordia caecat acutos,

Non status est rebus, fortunae uertitur ordo,

5 Ceruici rigidae mors improuisa minatur.

Turgida colla suis subigit febris ignea plantis

Ac domat indomitos diuino iure solutos.

Qui tumuere Deo, coguntur cedere morbo;

Quod dant languori, uerae uetuere saluti.

10 Vultu saepe trucem, flammas uelut ore momentem,

Oraque terribilem, frendentia uerba tonantem

Funda perexiguo strauit contorta lapillo.

 

LVII. AD PAENITENTIAM PROVOCAT.

Cum cruor execrescit, nemitorem uena requirit,

Vulnus et incolumen facit, affert plaga salutem.

Mens fluuidum generat, pia quod confessio purgat:

Sic animae sanguis per uenam profluit oris.

5 Egere, letifero uiolat quod uiscera tabo.

Esto uomax proprii salubri conamine morbi,

Vt mentis stomachus releuetur mole reatus.

 

LVIII. CVM IDEM SCRIPTVM BIS MITTITVR.

Iure notatur, idem qui saepe rescribit eidem.

Non tamen absurdum, cum res habet ipsa recursum,

Indiga uerborum dumsit geminatio rerum.

 

LIX. DE CRVCE.

Omnibus est una spes haec metuenda figura;

Cernite librata pretium pendere statera,

Quod mundum redimit, protoplasti debita soluit.

Crux est uita mihi, mors, inimice, tibi.

 

LX. ITEM DE SANCTA CRVCE DVODVS INVICEM INIMICIS.

Ecce rubet Christi crux sanguine tincta recenti;

Haec caelum terris confoederat, infima summis.

Haec iubet, in uobis ut lux oriatur amoris,

Litibus sedatis succedant oscula pacis.

 

LXI. CANTORIBVS ALTE CANENTIBVS.

Qui philomelinis depromitis organa fibris,

Intima uox cordis modulis bene concinat oris.

 

LXII. INSIMVLAT VICEM CARMINIBVS NON REDDENTEM.

Diptycha tot misi, quot flumina sunt paradisi,

Fonte sed ex uestro nec mihi stilla fluit.

Nunc igitur scriptis totidem nisi scripta remittis,

Implebit uacuam penna retunsa tegam.

 

LXIII. DE QVIBVSDAM ANTIDOTIS.

Mors aloen aequat, copulat sapor unus utramque.

His quoque tu parilem pigra sortiris acrorem:

serapion cunctis fatear praestare uenenis.

 

LXIV. QVOD QVI SVMIT MVNUS, DEBET VICEM REDDERE.

Alterutrum caros componit munus amicos,

Si gerulus referat, si dator accipiat.

 

LXV. QVOD VERMIS ERIS ET A VERME VORABERIS.

Eius, homo, quod eris, datus es, ut et ore uoreris.

Cur, cinis et uermis, tumida ceruice superbis?

 

LXVI. QVIBVS BENEDICTIO DE COCLEARIBVUS MITTITVR.

Dent alii fuluum trutina librante metallum.

Sed mundus uiuit, quia ligno uita pependit:

Sic modicum magno, lignum pretiosus auro.

 

LVII. PONTIFICALI DEXTERAE COCLEARIA MITTVNTVR.

Magna, perexiguum, manus aurea, suscipe lignum.

Nolo datum trutines sed dantis uiscera libres.

Audeo, quod parti non est, praesumere toti.

 

 

p. 66

Carmina quot scripsi, totidem tibi ligna poliui;

5 Chartula uenalis, donantur cetera gratis.

 

LXVIII. AMICVM TERRET.

Quot digitis scribo, totidem tibi carmina mitto.

Aspera uox:«Ite»; nimium iucunda: «Venite».

Congregat haec agnos, uox altera dissipat haedos.

Perpensae uoces poterunt componere mores.

Si regni requiem cupimus, metuamus et ignem.

 

LXIX. AD INIMICVM.

Inter bella silent leges, in pace loquuntur.

Tempus adest belli, uenient sua tempora legi.

Sic lis obtineat, ne pax post bellica perdat.

Ne uincare foro, qui temptas uincere campo.

 

LXX. DISCRETIO INTER LEVEM ET GRAVEM.

Horrens praecipitem, noli te ferre limacem;

Cum grauitate leuis, sic leuitate grauis.

Sic grauis incessus nec iam quasi compende nexus.

Nil uitio uitium cedere proficuum.

 

LXXI. QVIBVS BENEDICTIO DE COCLEARIBVS MITTITVR.

Marmoribus latomi, fabri dant signa metallis;

Sandapilas inopes compingunt uispiliones,

Nec nos signa ferimus sed ligna calonum.

 

LXXII. QVOD MELIVS SIT AGRICOLAE LABORANTI QVAM DOMINO PROELIANTI.

Bella ciet dominus, proscindit rura colonus;

Ille patet iaculis, hic frugum gaudet aceruis.

 

 

 

LXXIII. DE HIS QVI NON SE SED ALIOS CARPVNT.

Polypus haerenti de se non foetet olenti.

Sunt, sua qui palpant, aliena piacula damnant.

 

LXXIV. DAMIANO EXORTATO, VT MONACHVS FIAT.

Omnipotens agamus docet, ut quod fecit agamus.

Desumt iura tori, teritur si semita Christi.

Iam pater es, suboli spatium largire sequenti,

Vt tua contiguis pateant uestigia plantis,

5 Et seges erumpat, dum non quod protulit obstat.

Subdita maternis torpent uitulamina ramis.

Praesto fluunt ueteres ad florum germina frondes,

Herbaque sectricem uocat orto semine falcem.

Incipiens igitur terreno caespite uelli,

10 Transplantare polo, spes hinc animata uirescat;

Sic radix cordis caeli se transferat aruis,

Et non lapurus prorumpat in arbore fructus.

 

LXXV. QVOD ESVRIENS ET SITIENS VILE QVODLIBET LIBENTER SVMIT.

Faucibus atra fames herbas commendat agrestes;

Hausibilem densam reddit sitis ignea uappam;

Esuriens comedit, uacuo satur ore ligurrit.

 

LXXVI. DE ILLO QVI GLORIATVUR IN ALTITVDINE VOCIS.

Voce satis celsa uocalis rudit asella;

Dulce melos placidis format uox cignea bombis.

 

 

LXXVII. DE HIS QVI LORICAS INDVVNT AD CARNEM.

Hamatae uestes praebent inamabile tegmen;

Vestes hamatae gemina sunt peste perosae:

Ossa premit pondus, constringitur uiscera frigus.

 

LXXVIII. DE HILDEPRANDO QUI PARVAE QVIDEM STATVRAE SED MAGNAE

VIDETVR ESSE PRVDENTIAE.

 

Parua tigris missas aequat properando sagittas;

Vile quidem ferrum tamen edomat omne metallum,

Sed trahit hoc validus sua post uestigia magnes.

Hunc, qui cuncta domat, Sisyphi mensura coartat,

5 Quemque tremunt multi, nolens mihi subditur uni.

 

LXXIX. DE PAPA ET HILDEPRANDO.

Papam rite colo sed te prostratus adoro;

Tu facis hunc dominum,te facit iste deum.

 

LXXX. ROMANO ARCHIDIACONO QVI MIHI MEDICVM PISCEM MISIT.

Non mirum, Petrus si sit mihi semper egenus,

Cum generent medios flumina pisciculos.

 

LXXXI. VRBANE GRATVLATUR, QVI ROMAE FACTVS EST

PAVPER EPISCOPVS.

Quod sibi Bethsaide, nunc est mihi Petrus in urbe:

Hoc, cum sceptra tenet, quod erat, cum retia neret;

Semper lina lauat, pelagi mihi caerula sulcat;

Me premit in terris, qui pressus egebat in undis;

  1. Me siliquis recreat, modicus quem piscis alebat.

 

 

LXXXII. DE ILLO QVI FILIVM HABET.

Cum superest suboles, uiuunt de morte parentes,

Et uelut una caro uiret in radice propago.

 

LXXXIII. VT HI QVI PRAEDICANT, INVICEM NON DISCORDENT.

Non sapiens stulto, non bos societur asello;

Qui diuina docent, a se non prorsus oberrent.

 

LXXXIV. DE STERCORE TVRDI FIT VISCVS, VNDE TVRDVS

IPSE CAPITVR.

Podice digeritur, pede quo turdela tenetur.

 

LXXXV. ILLI CVI EGO PROLIXAM MISI EPISTOLAM, ET IPSE

MIHI PARVAM.

Non obolus solidum, non aequat libra talentum;

Plane gomor modio cedit, et iste coro.

Non licet exiguum compensat epistola librum,

Contrutinet lances pendula libra pares.

 

LXXXVI. DE FLORENTIA IN QVA PAPA STEPHANVS OBIT, ET NICOLAVS

PAPA EX EADEM PROCESSIT.

Parua uirum uiduae debet Florentia Romae;

Quae tenet exstinctum, cogatur reddere uiuum.

Sic nona Bethleis lux mundo fulsit ab oris.

 

LXXXVII. DE ILLO QVI SEMETIPSVM SVBIVGAT, VT SVA RECIPIAT.

Nil sibi prorsus emit, qui se sub fenore uendit.

 

LXXXVIII. QVOD ROMA MVNDO PRAEFVIT, DONEC LEGIBVS OBOEDIVIT.

Praefuit urbs orbi, fuerat dum subdita legi;

Iustitiae spretis regnum contraxit habenis.

 

LXXXIX. QVOD PLERIQVE CASTI SVNT TENACES.

Vix opibus largum uideas et corpore castum.

 

 

XC. DE ILLO QVI NVTRITVS ARRETII, POMPOSIAE ABBAS FVIT.

Qui solet insipidis uentrem satiare lupinis,

Gutture nunc epulas ructat turgente marinas.

 

XCI. DE DOMNO HVMBERTO ARCHIEPISCOPO QVI SEDERAT AD

DEXTERAM PAPAE ET EGO AD SINISTRAM.

Sortior haedinam, tu sedem tollis ouinam;

Laeuus habet dextram, dexter quandoque sinistram.

 

XCII. SVPER SAECVLARIBVS ELEGIDIA.

Lugeo uos, miseri, quibus est mens dedita carni;

Caelum despicitis, quaestus bona summa putatis.

Quid uos horter ego, quid uos optare monebo?

Nunc male iucundas mundi sorbete medullas,

5 Exta replete cibis, artus onerate saginis,

Ne pereant uermes macie, uos semper edentes;

Fontibus irriguas gelidis exendite uillas.

Non numerus nummis, non sit mensura metallis.

Post erit angustum possessio uestra sepulcrum.

10 At quos spes fuluo ditat prestiosior auro.

Quorum diuitiae uerae sunt praemia uitae,

Quas fur non temerat, nec edax male tarmula sulcat,

Vana repentinis obnoxia lucra ruinis

Spernite; lapsuro cedant sua munera mundo.

15 Sufficiant Christi famulis patrimonia caeli;

Pectoris eximium fidei tegat arca talentum.

Sit studium rutilas uirtutum condere gemmas

Et male nascentes uitiorum uellere sentes.

Turbida fluctiuagi uitate negotia mundi.

20 Incubet eloquiis iugiter mens libera sacris;

iam modice gustet mel, quo post plena redundet;

 

 

Ad sua sic nostra redeat primordia forma.

Hae cumulentur opes, isti quaerantur honores;

His homo iure potens, his fit per saecula diues.

 

XCII. PARACTERICVM CARMEN SANCTAE CRVCIS.

1. Vnica spes hominum, crux o uenerabile signum,

Omnibus esto salus, unica spes hominum.

2. Baiula tu pretii, quod mundi debita soluit,

Quo meruit redimi, baiula tu pretii. Vnica

3. Tartara uicta tuis spolium cessere triumphis;

Lugent uexillis Tartara uicta tuis.

4. Pandis et astra piis, proprio quos stigmate signas;

Das requiem fessis, pandis et astra piis. Vnica

5. Chirographum uetiti, pepigit quod cautio, ligni,

Diluis et pomi chirographum uetiti.

6. Lux, honor, imperium, laus, gloria, doxa per aeuum.

Sic tibi, trine Deus, lux, honor, imperium. Vnica

 

XCIV. PARACTERICVM CARMEN SANCTAE MARIAE.

Scala thronusque Dei, nitor orbis, ianua caeli,

Mater, aue, Christi, scala thronusque Dei.

Tu nona stella maris, qua lux est reddita terris,

Ortus et es solis, tu nona stella maris.

5 Concipis absque uiro, tu sola puerpera uirgo,

Quae uerbum uerbo concipis absque uiro.

Tartata quod metuunt, tellus pauet, astra uerentur,

Pectoris antra ferunt, Tartara quod metuunt.

Virgine uita redit homini, quem uirgo peremit;

10 Mors nece uicta perit, uirgine uita redit.

Tu super astra leua, petimus, quos subruit Eua;

Illa grauat culpa, tu super astra leua.

Gloria summa patri, genitae sit gloria proli

Flamine cum parili, gloria summa patri.

Amen.

 

XCV. EPITAPHIUM LODOICI SANCTI PRESBYTERI.

Vir Domini clauso iacet hoc Ladoicus in antro,

Cui sine carnificum fit nece martyrium.

Vinum respuerat, panem non prorsus edebat;

Hebdomas binum sic dabat una cibum.

5 Ordine diuerso pictor fuit atque sacerdos;

Obtulit ex aequo munus utrumque Deo.

Lux oriens urbi, lux omni claruit orbi;

Arsit et incendit, iuit et ire dedit.

Ecclesiae speculum, uiuus lapis, hostia, templum,

10 Nos precibus releua, quos mala nostra grauant.

 

XCI. ALVID EPITAPHIUM.

Quod nunc es, fuimus; esquod sumus, ipse futurus.

Hic sit nulla fides, quae peritura uides.

Friuola sinceris, praecurrunt somnia ueris;

Succedunt breuibus saecula temporibus.

5 Viue memor mortis, quo semper uiuere possis.

Quicquid adest, transit; quod manet, ecce uenit.

Quam bene prouidit, qui te, male munde, reliquit,

Mente prius carni quam tibi carne mori.

Caelica terrenis, prefer mansura caducis.

10 Mens repetat proprium libera principium.

Spiritus alta petat, quo prodit fonte, recurrat;

Sub se despiciat, quicquid in ima grauat.

Sis memor, oro, mei, cineres pius inspice Petri;

Cum prece, cum gemitu dic:«Sibi parce, Deus».

 

Vt tibi mella fluant epulae, pigmenta rubescant,

Amplaque conditos praebat olla cibos.

5 Scabra fit ut nostris desint uel cantabra mensis.

Dum tibi seruo dapes, me manet atra fames.

 

XCVIII. VERSVUS PAVPERIS.

Vlceribus uacuus sed paupertate repletus

Lazarus ecce uenit, qui micis uiuere quaerit.

Absunt ora canum, non desunt rostra pedonum;

Illa cutem lambunt, haec membra scatentia rodunt.

 

XCIX.

Ariminum, luge, lacrimarum flumina funde;

Laus tua Benno fuit, pro dolor ecce ruit.

Benno decus regni, Romanae gloria genti,

Ipse pater patriae, lux erat Italiae.

5 Hunc socium miseri, durum sensere superbi;

Lapsos restituit, turgida colla premit.

Fit leo pugnanti frendens, tener agnus inermi;

Hinc semper iustus perstitit, inde pius.

Hic fidei dum iura colit, dum cedere nescit,

10 Firma tenens rigidae pondera iustitiae,

Reticolae iugulus prauorum pertulit ictus.

Per quem pax uiguit, bellica sors perimit.

Obsecro, tam diram sapientes flete ruinam

Et pia pro socio fundite uota Deo.

 

C. VERSVS DE SIMONIACIS.

Incudem Simonis fabrilis et antra monetae

Damnat pestiferas Deus euertendo cathedras;

Nam postica latro per diuerticula repit;

Peruia gratuito pastor petit ostia gressu.

5 Ast ubi mangorum scelerata negotia desunt,

Nec graue corbina turget uenale talentum,

Non distractor obest, quia non commercia sordent.

Nam quid mummati, nequeunt ubi laedere nummi?

Immo quid arboreis manus obsit squalida plantis?

10 Saepe salutiferam medicus dedit aeger oryzam;

Mancipites pugilem, caeci genuere uidentem;

Clinica procerum peperit, male foeda uenustum,

Nec suboles noxis est addicenda paternis.

Quisque sua premitur, socii nec labe tenetur.

 

CI.

Segnes rumpe moras, torporis frange catenas.

 

CII. VERSVS.

Vltio diuina, populi, Cadaloe, ruina,

Te manet, ut diro medium transuerberet ictu.

Altipetax, Simonem sequeris, Simon, astra petentem.

Te quoque Tartareus simul absorbebit hiatus.

 

CIII.

Non canonem soluit, qui psallens nocte redormit.

Ne tamen hoc passim ponat caput ante synaxium.

 

 

 

B.

 

  1. RHYTMVS SANCTAE MARIAE VIRGINIS.

1. O genitix aeterni,

Virgo Maria,uerbi,

Quae uox, quae lingua carnis

Par erit tuae laudis?

 

  1. Tu noua maris stella,

Celsa poli fenestra,

Scala, quae caelum terris

Iungis, ima supernis.

 

  1. Immensum concepisti,

Parentem reperisti;

Fit factor ex factura,

Creans ex creatura.

 

  1. Quem mundus ferre nequit,

Totum uulua concepit;

Quo circuitur aether,

Puellae clausit uenter.

 

  1. Serui forma indutus,

Diuina non extus

 

Suscepit quidem tua

Sed non amisit sua.

 

  1. Oritur ortus rerum,

Fit antiquus dierum.

Orbis origo coepit,

Factus ex his, quae fecit.

 

  1. Conceptus fecundauit,

Natus non uiolauit.

Intrauit et exiuit

Sed clausam dereliquit.

 

  1. Tu Aaron es uirga,

Fecunda licet sicca,

Quae germen protulisti

Sed uirgo permansisti.

 

  1. Tu rubus praelucebat,

Qui ardens non ardebat,

Quae sine aestu mentis

Fructum dedisti uentris.

 

  1. Es ante partum uirgo

Sed post uirginum uirgo;

Creuit in ortu prolis

Integritas pudoris.

 

  1. Est angelorum cibus

Tuo lacte nutritus;

Qui mari praebet undas,

Papillae sugit guttas.

 

  1. Geris in sinu prolem,

Qui terrae librat molem.

Foues a quo foueris,

Seruas a quo tueris.

 

  1. Blandire, mater, caro,

Qui te creauit, nato;

Oscula grata fige,

Fasciis membra cinge.

 

  1. Amplectere caelestem,

Quem genuisti, regem,

Cui seruit sol et luna

Et omnis creatura.

 

  1. Chori uirtutum tremunt,

Quem uiles panni tegunt;

Pauet caelum et terra,

Quem baiulat puella.

 

  1. Vagit in sinu matris,

Regnat in throno patris.

Legem matris obseruat,

Mundi iura gubernat.

 

  1. Tu fontis fons uiuentis,

Oriens orientis,

Liber ille signatus

Lectori uiro datus.

 

  1. Tu porta templi clausa,

Superni regis aula,

Aerarium talenti,

Per quod sumus redempti.

 

  1. Hortus deliciarum,

Odor suauitatum,

Tu ager ille plenus,

Cui benedixit Deus.

 

  1. Ex te botrus egressus,

Qui crucis prelo pressus

Vino rigat arentes

Sancti Spritus mentes.

 

  1. Es et terra caelestis,

Ferax lactis et mellis,

Ex qua ueritas orta

Tollit errorum dogma.

 

  1. Arcem nobilitatis

De prolis stirpe trahis,

Filia quidem regum

Sed mater regis regum.

 

  1. Salue iam, uirgo feta,

Aue, gratia plena;

Nostrum «Aue» digneris

Vt illud Gabrielis.

 

  1. Ille dum te salutat,

Euae nomen commutat.

Reduc nos, uirgo sancta,

Vnde est nequam lapsa.

 

  1. Tu solue, quod debemus,

Auerte, quod timemus,

Impetra, quod optamus,

Perfice, quod speramus.

 

  1. Sit salus trinitati,

Sit decus unitati,

Cui lex et ordo rerum

Per omne paret aeuum.

Amen.

 

 

 

2. RHYTMVS DE GAVDIO PARADISI.

1. Ad perennis uitae fontem mens sitiuit arida.

Claustra carnis praesto frangi clausa quaerit anima,

Gliscit, ambit, eluctatur exsul frui patria.

 

2. Dum pressuris ac aerumnis se gemit obnoxiam,

Quam amisit, cum deliquit, contemplatur gloriam,

Praesens malum auget boni perditi memoria.

 

3. Nam quis promat, summae pacis quanta sit laetitia,

Vbi uiuis margaritis surgunt aedificia,

Auro celsa micant tecta, radiant triclinia?

 

4. Solis gemmis pretiosis haec structura nectitur,

Auro mundo tamquam uitro urbis uia sternitur;

Abest limus, deest fimus, lues nulla teritur.

 

5. Hiems horrens, aestas torrens illic numquam saeuiunt;

Flos purpureus rosarum uer agit perpetuum;

Candent lilia, rubescit crocus, sudat balsamum.

 

6. Virent prata, uernant sata, riui mellis influunt;

Pigmentorum spirat odor liquor et aromatum;

Pendent poma floscidorum non lapsura nemorum.

 

7. Non alternat luna uices, sol uel cursus siderum;

Agnus est felicis urbis lumen inocciduum;

Nox et tempus desunt, aeuum diem fert continuum.

 

8. Nam et sancti quique uelut sol praeclarus rutilant,

Post triumphum coronati mutuo coniubilant

Et prostrati pugnas hostis iam securi numerant.

 

9. Omni labe defaecati carnis bella nesciunt;

Caro facta spiritalis et mens unum sentiunt;

Pace multa perfruentes scandala non perferunt.

 

10. Mutabilibus exuti repetunt originem

Et praesentem ueritatis contemplantur speciem;

Hinc uitalem uiui fontis hariunt dulcedinem.

 

11. Inde statum semper idem exsistendi capiunt:

Clari, uiuidi, iucundi nullis patent casibus;

Absunt morbi semper sanis, senectus iuuenibus.

 

12. Hinc perenne tenent esse, nam transire transiit;

Inde uirent, uigent, florent; corruptela corruit;

Immortalitatis uigor mortis ius absorbuit.

 

13. Qui scientem cuncta sciunt, quid nescire nequeunt

Nam et pectoris arcana penetrant alterutrum;

Vnum uolunt, unum norunt, unitas est mentium.

 

14. Licet cuique sit diuersum pro labore meritum,

Caritas hoc suum facit, quod amat in altero;

Proprium sic singulorum commune fit omnium.

 

15. Vbi corpus, illic iure congregantur aquilae;

Quo cum angelis et sanctae recreantur animae;

Vno pane uiuunt ciues utriusque patriae.

 

16. Auidi semper et pleni, quod habent, desiderant.

Non satietas fastidit, neque fames cruciant;

Inhiantes semper edunt et edentes inhiant.

 

 

17. Nonas semper harmonias uox meloda conrepat,

Et in iubilum prolata mulcent aures organa;

Digna, per quem sunt uictores, regi dant praeconia.

 

18. Felix, caeli quae presentem regem cernit, anima

Et sub sede spectat altam orbis uolui machinam,

Solem, lunam et globosa bini cursus sidera.

 

19. Christe, palma bellatorum, hoc in municipium

Introduc me post solutum militare cingulum;

Fac consortem donatiui beatorum ciuium.

 

20. Praebe uires inexhausto laboranti proelio,

Vt qietem post procinctum debeas emerito,

Teque merear potiri sine fine praemio.

Amen.

 

 

 

3.RHYTMVS PASCHALIS.

1. Pascalis festi gaudium mundi replet ambitum.

Caelum, tellus ac maria laeta promat carmina

Et «Alleluia» consonis modulentur organis.

 

2. Solus ululet Tartarus rapta praeda uacuus,

Fractos uectes et ferrea strata ploret moenia,

Quae subruit rex gloriae cum laude uictoriae.

 

 

3. Stupenda lex mysterii, nouum genus proelii!

Ligatus nexos liberat, mortuus uiuificat,

Dumque uita perimitur, mortis mors efficitur.

 

4. Statera crucis pendulum mundi librat pretium;

Quod dum exactor petiit, ius antiquum perdidit;

Escam gluttire nititur sed hamo transfigitur.

 

5. Composuit chirographum protoplastus hominum,

Quod Christus post in alia soluit ligni tabula;

Quae primus Adam scripserat, secundus oblitterat.

 

6. Cum auctor uitae moritur, orbis et commoritur.

Sol radios operiut, lugens terra tremuit;

Templi uelum diuiditur, uis saxorum scinditur.

 

7. Breui sepulcro clauditur, qui caelo non capitur.

Praeda uallatus diuite uicto mortis principe

Triumphali potentia surgit die tertia.

 

8. Reddite Christum, uigiles, quem seruastis, milites.

Vel mortuum ostendite uel in uiuum credite.

Cur gratis uera dicitis, empti falsa fingitis?

 

9. Mox intonat angelicus sermo muliribus,

Apostolis ut dulcia haec deferrent nuntia:

«In Galilaeam pergite, ibi Christum cernite.»

 

10. Iam regis Aegyptiaci seruitute liberi

Post Maris Rubri transitum nouum demus canticum;

Mortis soluit legibus Christo consurreximus.

 

 

11. Colite, noui populi, rite pascha Domini,

Paschalis agni sanguine pestes domus tingite,

Fermentum uetus pellite, azyma comedite.

 

12. Totis, Christe, uisceribus tibi laudes reddimus,

Qui resurgens a mortuis ultra iam non moreris.

Sit patri laus et parili decus omne flamini.

Amen.

 

 

4. RHYTMVS IN EOS QVI DE REGIS VLTIONE SECVRI

SVNT SED CHRISTVM EVADERE NEQVEVNT.

1. Iucundantur et laetantur simul omnes reprobi,

Qui regis aduentum prius exspectabant territi,

Fremunt, caedunt, intumescunt et insultant miseris.

 

2. Quique sunt lugendi totis lacrimarum fontibus,

In superbiae sublimes extolluntur cornibus,

Phrenesim robur putantes sanis rident flentibus.

 

3. Sed quid iuuat, o peruersi, o Gehennae filii,

Non uitare sed mutare tribunal iudicii?

Sub mortali rege tuti Christum non euaditis.

 

4. Ecce ueniet ut fulgur, minax ac terribilis.

Solis ardor, lunae candor inuoluentur tenebris;

Ima terrae petent stellae caeli uulsae cardine.

 

5. Terra funditus ardebit, caeli trement climata,

Elementa turbantur, rugient tonitrua,

Ignei micant corusci, creba cadunt fulmina.

 

6. In furore uenientis fit tempestas ualida.

Tota mundi tremefacta conquassatur machina,

Aestuantis flammae globus uastum perflat aera.

 

7. Tunc qui eum pupugerunt, cernunt omnes impii

Throno igneo subnixum specie terribili.

Rogant montes, orant colles, postulantes obrui.

 

8. Mox occulta singulorum cunctis patent cordium;

Verba, facta, mens uidentur uelut corpus solidum

Et amarum in auctores reddunt testimonium.

 

9. Ipsi spiritus iniqui probra, quae suggesserant,

Longis exarata tomis relegentes explicant;

Loca, tempora gestorum et modos enumerant.

 

10. Irascuntur cuncta prauis angelorum agmina;

Aduersantur elementa, caelum, terra, maria;

Omnis rerum creatura imminet contraria.

 

11. Ecce caput iniquorum, ferox illa bestia

Sub cunctorum denudata trahitur praesentia.

Patent artes, furta, doli, fraudes et ingenia.

 

12. O quam dura, quam horrenda uoce iudex intonat,

Cum paratis mergi flammis maledictos imperat.

Mox degluttiens uiuentes Stygis olla deuorat.

 

13 Vaporantur infelices intus et extrinsecus;

Crepitantes strident flammae uelut ardens clibanus,

Ore, naribus et ipsis profllunt luminibus.

 

14. Immortalis mors occidit nec omnino perimit;

Ignis urit, non consumit nec defectum recipit;

Vita moritur, mors uiuit, finis semper incipit.

 

15. Rediuiua septem plagae renouant supplicia:

Fumus, foetor, algor, ardor, fames, sitis ignea,

Vermes numquam satiantur, qui corrodunt uiscera.

 

16. Illic dolor, cruciatus, fletus, stidor dentium,

Adsunt fremitus leonum, sibilli serpentium,

Quibus mixti confunduntur ululatus flentium.

 

17. Molis trabeae dracones laxa pandunt guttura,

Quorum oculi sagittas iaculantur igneas,

Caudae chelas scorponium, plantae produnt uiperas.

 

18. Tendunt quidem ad nos esse sed non esse desinunt.

Viuunt morti, uolunt mori sed omnino nequeunt.

Qui male uixere, uitam pro tormento perferunt.

 

19. Haec prae oculis, uesani, formidantes ponite;

Haec subtili pertractantes studio reuoluite

Et prauorum uinclis morum colla mentis soluite.

 

20. Nam paratus est conuersis indulgere ueniam,

Qui peruersis adhuc premit uindictae sententiam.

Salus, honor pio regi per aeterna saecula.

Amen.

 

 

5. RHYTMVS DE DIE MORTIS.

1. Graui me terrore pulsas, uitae dies ultima;

Maeret cor, soluuntur renes, laesa tremunt uiscera,

Tui speciem dum sibi mens depingit anxia.

 

2. Quis enim pauendum illud explicet spectaculum,

Cum dimenso uitae cursu carnis aegrae nexibus

Anima luctatur solui propinquans ad exitum?

 

3. Perit sensus, lingua riget, reuoluuntur oculi,

Pectus palpitat, anhelat raucum guttur hominis,

Stupent membra, pallent ora, decor abit corporis.

 

4. Ecce diuersorum partes confluunt spiritum,

Hinc angelicae uirtutes, illinc turba daemonum.

Illi propius accedunt, quos inuitat meritum.

 

5. Praesto sunt et cogitatus, uerba, cursus, opera,

Et prae oculis nolentis glomerantur omnia;

Illuc tendat, huc se uertat, coram uidet posita.

 

6. Torquet ipsa reum suum mordax conscientia,

Plorat apta corrigendi defluxisse tempora.

Plena luctu caret fructu sera paenitentia.

 

7. Falsa tunc dulcendo carnis in amarum uertitur,

Quando beuem uoluptatem perpes poena sequitur.

Iam quod magnum credebatur, nil fuisse cernitur.

 

8. At quae mens in summae lucis gloriam sustollitur,

Aspernatur lutum carnis, quo mersa prouoluitur,

Et ut carcerali nexu laetabunda soluitur.

 

9. Sed egressa durum iter experitur anima,

Quam incursant furiosa dirae pestis agmina

Et diuersa suis locis instruunt certamina.

 

10. Nam hic incentores gulae, illic auaritiae,

Alibi fautores irae, alibi superbiae;

Vitii cuiusque globus suas parat acies.

 

11. Iam si cedat una turma, mox insurgit altera.

Omnis ars temptatur belli, omnis pugnae machina,

Ne ad hostium pudorem sic euadat anima.

 

12. O quam torua bellatorum monstra sunt feralium!

Taetri, truces, truculenti flammas efflant naribus,

Dracontea tument colla, uirus stilant faucibus.

 

13. Serpentinis armant spiris manus doctas proeliis;

His oppugnant aduentates telis uelut ferreis,

His quos attrahunt, aeternis mancipant incendiis.

 

14. Quaeso, Christe, rex inuicte, tu succurre misero

Sub extremae sortis hora, cum iussus obiero.

Nullum in me ius tyranno praebeatur impio.

 

15. Cadat princeps tenebrarum, cedat pars Tartarea.

Pastor, ouem iam redemptam tunc reduc ad patriam,

Vbi te uiuendi causa perfruar in saecula.

Amen.

 

 

 

6. RHYTMUVS PAENITENTIS MONACHI.

1. Quis infelicis fletus aquam capiti,

Quis lacrimarum fontem dabit oculis?

Flendo, pupillae, tenebras obducite.

Vae mihi lapso!

 

2. Nam guttae maris, non arenae litoris

Aequantur meis scelerum flagitiis;

Excedunt stellas pluuiasque numero,

Pondere montes.

 

3. Nam quibus non sim uitiis obnoxius,

Qui prauis semper deseruiui moribus?

Deo solutus carnis uixi legibus

Fluxus in ima.

 

4. Spreui praecepta, ausus sum prohibita,

Plures euerti praua per indicia.

Noxius mihi, aliis inutilis

Artor utrimque,

 

5. Non caelum dignus oculis aspicere,

Non Dei nomen labiis exprimere.

Prohibent aedis sacrae limen terere

Culpa remordens.

 

6. Nunc quoque sacris deditus obsequiis

Veteris uitae stimulor illecebris,

Vt fugitiuum repetunt in famulum

Iura tyranni.

 

 

7. Conor in fletu, riget cor lapideum;

Precibus insto, uagus abit spiritus;

Lumen inquiro, tenebrae phantasmatum

Protinus adsunt.

 

8. Efferum ira, tumidum superbia,

Edacem gula, uanum cenodoxia

Omnium frendens criminum barbaries

Subdere temptat.

 

9. Saepe resisto armaque corripio,

Mihi congressus mecum ipse dimico,

Sed legi carnis lex dum cedit spiritus,

Praeda fit hosti.

 

10. Saepe diuino igne cor accenditur,

Seque trascendens mens in alta rapitur

Sed genuinae corruptelae labitur

Pondere pressa.

 

11. Lux inaccesa micat ut per rimulas,

Cui mens intenta sitienter inhiat,

Cuius obtutus ecce carnis obuians

Vmbra retundit.

 

12. Hostis antiqui telis mille sauciam

Ploro peremptam in peccatis animam.

Qui uacuasti mortis iura mortuus,

Tange, resurgat.

13. Palma iustorum spesque paenitentium,

Da, Christe, manum et profundis erutum

Solue peractis, hinc ab imminentibus

Eripe noxis.

 

 

14. Tu peccatrici lacrimas non respuis;

Tu publicanum paenitem recipis;

Vitam latroni iam in morte posito

Te dare spondes.

 

15. Per haec te quaeso pietatis uiscera:

Et me de uinculis tot culparum libera.

Mereor iram, effunde clementiam,

Fons pietatis.

 

16. Da tuis semper obsequar imperiis

Sicque supernis dignum redde praemiis.

Qui patri compar Sanctoque Spiritui

Cuncta gubernas.

Amen.

 

 

7. RHYTMVS SANCTII VINCENTII.

A a. Caelum, terra, pontus, aetra,

Pariter

Elementa cuncta promant

Triumphalem

Summi regis gloriam,

b. Qui leonis rugientis

Rabiem

Per robustum bellatorem

Mox victorem

Conculcauit Vincentium.

B 1 a. Ille nempe Datiani

Spreuit iram iudicis,

Truces minas et furorem

Ceu susurros culicis,

Vincla, flagra, carcerales

Tenebras.

Ipsae plagae uulnerantur,

Mortes mortibus adduntur,

Sed domus

Supra firmam fixa petram

Nequit sterni

Vi uentorum uel fluminum.

b. Fame corpus maceratum

Cernitur

Velut epulis nutritum

Sumptuosis

Ac cibis regalibus.

c. Angelorum quippe cibus

Reficit

Ventrem mentis se quarentis,

Quae nil sitis

Praeter Deum uel esurit.

2a. Saeuit, fremit, efferatur

Mox cruenta bestia,

Feruet, frendet, mouet cuncta

Tormentorum genera:

Ferrum, ignes, eculeum,

Testulas;

Torquet, torret et compages

Diuidit articulorum,

Imprimit

Ignitarum laminarum

Sectis membris

Caecus furor cauterium.

b. Christi miles premit uires

Viribus;

Cordis igne carnis ignes

Extinguebat

Sancto plenus Spiritu.

 

c. Caesus flagris, fossus plagis

Iubilat;

Desides horret tortores,

Solam timet

Lenitatem carnificum.

 

3 a. Bella fremunt, hostes cedunt,

Haec est lex uictoriae.

Pugna surgit, palma crescit

Et corona gloriae.

Clarus Christi triumphator

Curiam

Summi caeli purpuratus

Introiuit comitatus

Niueo

Splendidorum angelorum

Dulce carmen

Modulante collegio.

b. Mox in latos corpus agros

Iacitur

Insepultum; pauent canes,

Tremunt aues

Proprius accedere.

c. Diues aruum fert thesaurum

Nobilem;

Non praedones, non latrones,

Vt occultent,

Valent illud effodere.

 

4 a. Nam uesanus Datianus

Suit hunc erunculo,

Velut in parricidali

Reum claudat culleo,

Et marinis iubet mergi

Fluctibus;

 

Nequit pontus sacrum pondus

Cohibere, sed ad litus

Caelitus

Gubernatum deportatur

Et festinos

Praeuenit uelox remiges.

 

b. Nunc serenum uictor caelum

Possides,

O beate, coronate

Post triumphum,

Martyr inuictissime,

c. In aeterni luce regni

Radians

Lapis uiuus, clarum sidus

Cum ignitis

Angelorum agminibus.

 

5 a. Post sudorem et laborem,

Post peractum stadium,

Tribuente iusto rege,

Fers promissum brauium

Trabeatus stola candi-

dissima.

Solis ardor, lunae candor

Tuae cedunt claritati.

Omnia

Superantur, quae mirandum

Sui praebent

In hoc orbe spectalum.

b. Rector caeli, nate Dei,

Petimus:

Leua mersos, solue nexos

Magnis sancti

Meritis Vincentii.

c. Tu quos multae premunt culpae,

Suscita,

 

Fige nostra sursum corda,

Quo nil ament

Praeter sola caelestia.

C. Da terrenis in extremis

Caeli celsa scandere,

Quos misertus redemisti

Pretioso sanguine,

Qui per aeuum iura rerum

Ordinas,

Rex immensum et aeternus,

Cuius nutum cuncta tremunt

Condita,

Qui cum patre Spirituque

Sancto regnas

Infinita per saecula.

Amen.

 

8. HYMNVS SANCTI GREGORII PAPAE.

1. Anglorum iam apostolus,

Nunc angelorum socius,

Vt tunc, Gregori, gentibus,

Succurre iam credentibus.

 

2. Tu largas opum copias

Omnemque mundi gloriam

Spernis, ut inops inopem

Iesum sequaris principem.

 

3. Videtur egens naufragus,

Dum stipem petit angelus;

Tu minus iam post geminum

Praebes et uas argenteum.

 

 

4. Ex hoc te Christus tempore

Suae praefert ecclesiae;

Sic Petri gradum percipis,

Cuius et normam sequeris.

 

5. O pontifex egregie,

Lux et decus ecclesiae,

Non sinas in periculis,

Quos tot mandatis instruis.

 

6. Mella cor obdulcantia

Tua distillant labia;

Fraglantum uim aromatum

Tuum uincit eloquium.

 

7. Scripturae sacrae mystica

Mire soluis aenigmata;

Theorica mysteria

Te docet ipsa ueritas.

 

8. Tu nactus apostolicam

Vicem simul et gloriam,

Nos solue culpae nexibus,

Redde polorum sedibus.

 

9. Sit patri laus ingenito,

Sit decus unigenito,

Sit utriusque parili

Maiestas summa flamini.

Amen.

 

9. HYMNVS SANCTI BENEDICTI AD VESPERVM.

1. Gemma celestis pretiosa regis,

Norma iustorum, uia monachorum,

Nos ab immundi, Benedicte, mundi

Subtrahe caeno.

 

2. Tu solum spernens, cor in astra figens

Cogis heredes fieri parentes.

Vas Deo plenus reparare fractum

Promeruisti.

 

3. Magnus in paruis eremita membris

Vincis aetatem, superas laborem,

Arta districtae rudimenta uitae

Feruidus imples.

 

4. Strage saxorum puerum sepultum,

Mox ut orasti, prece suscitasti;

Sensus hinc carni, caro sanitati

Redditur aeque.

 

5. Iure sub blande specie columbae

Nesciam fellis animam sororis

Summa stellati penetrare caeli

Culmina cernis.

 

6. Ipse post clarum referens triumphum

Celsa deuicto petis astra mundo.

Luce flammantem radiante callem

Pallia sternunt.

 

7. Laus, honor patri parilique proli,

Vna maiestas, eadem potestas,

Cum quibus Sanctus simul implet omnem

Spiritus orbem.

Amen.

 

10. HYMNVS AD NOCTVRNVM.

1. Signifer inuictissime

Sacraque dux militiae,

Nos, Benedicte, ualido

Precum defende brachio.

 

2. His armis exsecrabilem

Leonis uince rabiem,

Quibus olim taeterrimam

Pellis ab ore merulam.

 

3. Vrticae iunctae uepribus

Vulnus curant uulneribus;

Flammata mens diuinitus

Ignes extinguit ignibus.

 

4. Crucem mittens ut lapidem

Veneni frangis calicem;

Non ualet mortis uasculum

Vitae ferre signaculum.

 

5. Frater quem tunc nequissimus

Vagum raptabat spiritus,

Dum tua uirga caeditur,

Stabilitati redditur.

 

6. Sit patri laus ingenito

 

11. IN LAVDIBVS

1. Aurora surgit aurea

Festa restaurans annua,

 

Cum Benedictus arduum

Caeli scandit palatium.

 

2. Quanta in summis accipit,

Qui sic in imis claruit,

Cuius micant prodigia

Per ampla mundi climata!

 

3. Eius carentum gratia

Tellus uomit cadauera;

Deuotis unda liquida

Sicca lambit uestigia.

 

4. Totius orbis ambitum

Per solis uidet radium

Mens in auctore posita

Subiecta cernit omnia.

 

5. Te, pater alme, petimus

Pronae mentis uisceribus,

Vt caelum des ascendere,

Quos terram doces spernere.

 

6. Sit patri laus ingenito

 

 

 

12. HYMNVS SANCTI VITALIS IN LAVDIBVS.

1. Insigne decus martyrum,

Astrum Vitalis aureum

Per gloriam certaminis

Orbem perfundit radiis.

 

2. Ense praecinctus fidei

Christi succurrit militi;

Dum lapso manum porrigit,

Hostem calcare docuit.

 

3. Eculeo suspenditur,

Sed poena paruipenditur.

Amoris ardor intimi

Non sentit uim supplicii.

 

4. Terrae mersus infonditur

Sed super astra tollitur;

Obruitur ruderubus,

Radiat in caelestibus.

 

5. Nos, martyr inuintissime,

Da post ruinam uincere

Digneque post uictoriam

Ad caeli transfer gloriam.

 

6. Sit patri laus ingenito

 

13. HYMNVS IN ASCENSA DOMINI IN LAVDIBVS.

1. Clara polorum culmina

Laeta mirentur lumina,

Quae penetrat rex gloriae

Cum triumpho uictoriae.

 

2. Qui moriturus uenerat,

Perempta morte remeat

Victor ad astra nobilis

Raptis Gehennae spoliis.

 

 

3. Acclinis ut erigeret,

Venitus ut redimeret,

Spretis errantem pascuis

Ouem reportat scapulis.

 

4. Iam, caro, lutum despice,

Caelum, tellus, ingredere,

Nam membris uia sternitur,

Quo caput ire cernitur.

 

5. Iesu, decus angelicum,

Dulcendo, desiderium,

Et nos totis uisceribus

Te fac ambire, quaesumus.

 

6. Da nobis in te uiuere,

Ad te cor nostrum dirige;

Accedat nostra pectora

Tuus amor in saecula.

Amen.

 

14. HYMNVS SANCTI PETRI APOSTOLI.

1. Senatus apostolici

Princeps et praeco Domini,

Pastor prime fidelium,

Custodi gregem creditum.

 

2. Per pascua uirentia

Nos uerbi fruge recrea;

Refectas oues praeuius

Caulis infer caelestibus.

 

3. Supernae claues ianuae

Tibi, Petre, sunt traditae,

Tuisque patent legibus

Terrena cum caelestibus.

 

 

4. Tu petram uerae fidei,

Tu basim aedificii

Fundas, in qua catholica

Fixa surgit ecclesia.

 

5. Vmbra tua, dum graderis,

Fit medicina languidis.

Textrinis usa uestium

Spreuit Tabitha feretrum.

 

6. Catena uinctum gemina

Virtus soluit angelica;

Veste sumpta cum caligis

Patescunt fores carceris.

 

7. Sit patri laus ingenito.

 

 

15. HYMNVS SANCTI PAVLI APOSTOLI.

1. Paule, doctor egregie,

Tuba clangens ecclesiae,

Nubs uolans ac tonitruum

Per amplum mundi circulum,

 

2. Nobis potenter intona

Ruraque cordis irriga

Caelestis imbre gratiae;

Mentes uirescant aridae.

 

3. O magnum Pauli meritum!

Caelum conscendit tertium,

 

Audit uerba mysterii,

Quae nullis audet eloqui.

 

4. Dum ueri spargit semina;

Seges surgit uberrima;

Sic caeli replent horreum

Bonorum fruges operum.

 

5. Micantis more lampadis

Perfundit orbem radiis,

Fugat errorum tenebras,

Vt sola regnet ueritas.

 

6. Sit patri laus ingenito

 

 

16. IN SANCTI APOLENARIS HYMNVS AD VESPERVM.

1. Consul aeterni trabeate regni,

Mente deuota petimus, labora

Curiam caeli reserare plebi,

Apolenaris.

 

2. Ianitor summi pius hoc Olympi

Annuat tanti famulis alumni,

Qui tuas gaudent resonare laudes

Dulcibus hymnis.

 

3. Intimis pressam tenebris Rauennam

Daemonum uanis inhiando sacris

Clarus Eois ueniens ab oris

Lucifer intrans.

 

 

4. Caesus orbati puer Hirenei

Te probat dextrum rutilare sidus,

Qui patri cordis subolique frontis

Lumina pandis.

 

5. Nil potest aegrae medicina Teclae,

Nil profanorum numerus deorum.

Tu cor ad caelum facis atque laetum

Tollere uultum.

 

6. Laeta Classensis mouet ora ciuis

Viribus sacrae reserata linguae;

Patris aeternum reparata uerbum

Verba fatentur.

 

7. Morte defunctam duplici puellam

Reddis utrique miserando uitae;

Flatus hinc carnem, Deus inde mentem

Protinus implet.

 

8. Gloriam patri referamus illi,

Tanta qui dignis tribuit ministris;

Sit decus nato flaminique sancto

Omne per aeuum.

Amen.

 

 

17. AD NOCTVRNVM.

1. Chorus exultet caelitum,

Turba plaudat fidelium;

Apolenaris passio

Mundi sit exultatio.

 

2. Hic in feruore spiritus

Dum praedicat gentilibus,

Quae eius membra perferunt,

Referri lingua nequeunt.

 

3. Christum in igne positus

Summis testatur uocibus;

Alter nimirum coquitur

Et alter est, qui loquitur.

 

4. Eculeo suspenditur,

Torta caro diuellitur;

Iam poena poenam cruciat,

Et uulnus plaga uulnerat.

 

5. Igne iam membra torrida

Elixat aqua feruida;

Sic duo sacrificia

Ex una fiunt uictima.

 

6. Tanta Rauennae gloria

Fertur ab Antiochia,

Haec mittit, illa recipit;

Haec gignit, illa perimit.

 

7. Sic trinitati gloria,

Quae sic disponit condita,

Vt antiquorum scelera

Noua lucrentur saecula.

Amen.

 

 

18. IN LAVDIBVS.

1. Dum caeli sphaera uoluitur,

Praeclara dies oritur,

Quam martyr apostolicus

Luce perfundit obitus.

 

2. Quam gloriose moritur,

Qui moriendo oritur!

Tunc uere uitam inuenit,

Cum morte carnis interit.

 

3. Sancto exutus corpore

Stola uestitur gloriae;

Carnis exit ergastulum,

Caeli scandit palatium.

 

4. Exulta iam, metropolis,

Rauenna uere nobilis;

Quod Roma in clauigero,

Tu habes in discipulo.

 

5. Te, summe praesul, poscimus

Cordis orisque uocibus,

Vt nos uenturo iudici

Commendes prece supplici.

 

6. Gloria sit ingenito

Patri et unigenito,

Sancto simul Spiritui,

Deo indiuisibili.

Amen.

 

19. IN NATALI SANCTI APOLENARIS SEQVENTIA.

1. Clara nobilis praeconia

2 a. Apolenaris caelica 2 b. Omnis et orbis quadrua

Martyris laetis promat Dramatum dulce melos

uocibus agmina, resonent climata.

 

3 a. Extultent merito nimis alumna 3 b. Plaudat praecipue felix

Tam egregii ciuis Antiochia Rauenna

Sacro eius cruore purpurata.

 

4 a. O uirtus noua uinci nescia, 4 b.Alta uiscerum ridens ulnera,

O turris Dauid inuictissima, Dura uerberum spernens

Cuncta pro nihilo deputans stigmata:

Tormentorum genera, Aqua refrigerat feruida

Membra flammis torrida.

 

5 a. Carcerales hinc tenebras, 5 b. Catenarum mox uincula

Longa ferens exilia Sacra uinciunt brachia,

Famis quoque pertulit Contundere non timet os

inopiam, rabida

Sustinuit eculei suspendia. Iam lapide carnificis insania.

 

6 a. Euiscerans claustra Tartarea 6 b. Quis referat, quot caecorum

Examinem patricii lumina,

suscitauit filiam. Quot languida diuinitus

reparauit corpora?

 

7 a. Petimus, ecclesia radians 7 b. Pectora nostra precesedula

Sidus et lucerna, Vitiis emunda,

Pontificum nitida Virtutibus robora,

Martyrumque gemma, Cor in astra leua

 

8. Et Christum nos cernere fac in saecula. Amen.

 

 

20. HYMNVS SANCTORVM DONATI ET HILARIANI.

1. Gloriam clari canimus triumphi

Quo polum victor petiit Donatus

Compar et ponae simul et coronae

Hilarianus.

 

2. Hi uelut binae radiant lucernae

Orbis et taetras remouent tenebras,

Dum tonant uerbis rutilantque signis

Prodigiorum.

 

3. Daemones captis spoliant rapinis,

Quos precum duris cruciant flagellis,

Robus aegrotis reparantque caecis

Lumen utrumque.

 

4. Mensibus clauso tribus e sepulcro

Prodit infossum mulier talentum;

Functa sic uiuo tribuit marito,

Ne moreretur.

 

5. Fragmen obtriti calcis priorem

Surgit in formam, peruente parua

 

Parte, sed nullus liquor inde stilla,

Res noua mundo!

 

6. Quaesumus, celsi proceres Olympi:

Nos simul uestris precibus paternis

Erigat lapsos solidetque fractos

Dextera Christi.

 

7. Laus, honor patri parilique proli

 

21.

1. Donate, sidus aureum,

Martyr et proles martyrum,

Sed quos ad fidem praeuenis,

Martyrio praecederis.

 

2. Nobis, praesul egregie,

Decus et lux ecclesiae,

Tibi festa colentibus

Sacris succurre precibus.

 

3. Qui das trimenstri mortuae

Viua uerba depromere,

Resuscita per spiritum

Sepultos mole criminum.

 

4. Vita luxit et moribus

Hilarianus monachus;

Iure functus hospitii

Fit consors et martyrii.

 

5. Vos, clarae mundi lampades

Caelique uiui lapides,

Nos infelices meritis

Vestris adscite praemiis.

 

6. Sit patris laus ingenito

 

22. IN ASSVMPTIONE SANCTAE MARIAE HYMNVS.

1. Gaudium mundi, noua stella caeli,

Procerans solem, pariens parentem,

Da manum lapsis, fer opem caducis,

Virgo Maria.

 

2. Te Deo factam liquet esse scalam,

Qua tenens summa petit altus ima.

Nos ad excelsi remeare caeli

Culmina dona.

 

3. Te beatorum chorus angelorum,

Te prophetarum et apostolorum

Ordo praelatam sibi cernit unam

Post deitatem.

 

4. Aula caelestis speciosa regis

Fulta septenis sophiae columnis,

Quem nequit totus cohibere mundus,

Claudis in aluo.

 

5. Quem tremunt caeli, metuunt abyssi,

Fluminum guttae maris et procellae,

 

Laudat occasus, ueneratur ortus,

Stringis in ulnis.

 

6. Lacte nutritur cibus angelorum,

Fertur innuptae gremio puellae,

Qui sua latae dicione terrae

Pondera librat.

 

7. Sit decus summo sine fine Christo,

Virgo quem sancta genuit Maria,

Qui patri compar flaminique sancto

Regnat in aeuum.

Amen.

 

23. AD NOCTVRNVM.

1. Terrena cuncta iubilent,

Astra laubibus intonent;

Virginis ante thalamum

Laudes alternent dragmatum.

 

2. Haec uirgo uerbo grauida

Fit paradisi ianua:

Quae Deum mundo reddidit,

Caelum nobis aperuit.

 

3. Felix ista puerpera

Euae lege liberrima

Concepit sine coitu,

Emisit absque gemitu.

 

4. Diues Mariae gremium

Mundi gestauit pretium,

 

Quo gloriamur redimi

Soluti iugo debiti.

 

5. Quam patris implet filius,

Sanctus obumbrat Spiritus.

Caelum fiunt castissima

Sacrae puellae uiscera.

 

6. Sit tibi laus, altissime,

Qui natus es ex virgine,

Sit honor ineffabili

Patri sanctoque flamini.

Amen.

 

 

24. IN LAVDIBVS.

1. Aurora uelut fulgida

Ad caeli meat culmina,

Vt sol Maria splendida,

Tamquam luma pulcherrima.

 

2. Regina mundi hodie

Thronum conscendit gloriae

Illum enixa filium,

Qui est ante luciferum.

 

3. Assumpta super angelos

Excedit et archangelos.

Cuncta sanctorum merita

Trascendit una femina.

 

4. Quem fouerat in gremio,

Locarat in praesaepio,

 

Nunc regem super omnia

Patris uidet in gloria.

 

5. Pro nobis, uirgo uirginum,

Tuum deposce filium,

Per quam nostra susceperat,

Vt sua nobis praebeat.

 

6. Sit tibi laus, altissime

 

25. HYMNVS SANCTAE CRVCIS.

1. Crux, orbis salus perditi,

Perempti uita saeculi,

Quam uicta tremunt Tartara,

Caeli uerentur agmina,

 

2. In te dum uita moritur,

Mortis catena soluitur.

Aegypti iugo liberi

Verae sunt lucis filii.

 

3. Te ponit iudex omnium,

Cum iudicatur, solium.

Iam tunc haedos ab ouibus

Segregat in latronibus.

 

4. Tu mundi ludis principem,

Dum punis impassibilem;

Reos offerre solita

Quem nunc das, aufert spolia.

 

5. In te mactatur uictima,

Quae mundi purgat crimina;

Tibi talentum creditur,

Adae quod soluit debitum.

 

6. Nos, uitae signum, protege,

Quo rex triumphat gloriae.

Per te ad regnum prouehat,

Quos seruitute liberat.

 

7. Sit patri laus ingenito

 

 

26. IN LAVBIVS.

1. Crux, mundi benedictio,

Spes et certa redempio,

Olim gehennae baiula,

Nunc clara caeli ianua,

 

2. In te leuatur hostia,

Ad se qui traxit omnia;

Quam mundi princeps impetit

Suumque nihil inuenit.

 

3. Tuae legis articulus

Vetus cassat chirographum;

Antiqua perit seruitus,

Vera libertas redditur.

 

4. Odoris tui copia

Cuncta uincit aromata;

Tui dulcendo nectaris

Replet arcana pectoris.

 

5. Per crucem, Christe, quaesumus:

Ad uitae transfer praemium,

Quos ligni fixus stipite

Dignatus es redimere.

 

6. Sit patri laus ingenito

 

 

27. HYMNVS SANCTI ANDREAE APOSTOLI.

1. Captator olim piscium,

Iam nunc piscator hominum,

Tuis, Andrea, retibus

Mundi nos rape fluctibus.

 

2. Germanus Petri corpore

Nec mortis dispar ordine;

Quos una caro genuit,

Crux caelo fratres edidit.

 

3. O germen uere nobile,

O par corona gloriae!

Ecclesiae patres pii

Crucis sunt aeque filii.

 

4. Ad Iesum fratri praeuius,

Indexque uitae strenuus,

Et nobis esto miseris

Beati dux itineris.

 

5. Sit patri laus ingenito

 

28.

1. Andreae festum colitur,

Lux clara piis oritur,

Per quem tenebras deserunt,

Ad uerum lumen redeunt.

 

2. Egeas in apostolum

Minaci frendet spiritu,

Per quem Achaiae populum

Cernit ire post Dominum.

 

3. Nescit minas pauescere,

Nequit tormentis cedere;

Flammantis ardor fidei

Non sentit uim supplicii.

 

4. Crucis uinctus patibulo

Laetus pendebat biduo;

In ipsa morte positus

Vitae manat eloquium.

 

5. Luce delapsa caelitus

Repente circumfunditur;

Qui sic obire meruit,

Lucis auctorem petiit.

 

6. Sit patri laus ingenito

 

 

29. HYMNVS SANCTAE REPARATAE.

1. Clarum puellae meritum

Chori promant fidelium,

Cum saeptum carnis exiit,

Et uictrix astra petiit.

 

2. Calcat insignis femina

Noua poenarum genera.

Liquescens plumbum tepuit,

Camini uis deferbuit.

 

3. Sed Reparata mediis

Dum psallit in incendiis,

Machaera mox adhibita

Secantur eius uiscera.

 

4. Hinc decaluata ducitur

Christi sponsa per publicum;

Non turpe, non ignobile,

Sed est corona gloriae.

 

5. Gloria sit ingenito

 

 

30.

1. O uere uirgo nobilis

Magnis digna praeconiis,

Quam dura frusta feriunt,

Mulcere blanda nequeunt.

 

2. Virile pectus uirginis

Nullis cedit suppliciis;

Per ignes, ferrum, uulnera

Caeli conscendit culmina.

 

3. Neci felix addicitur,

Sacrum caput absciditur.

Ore columba deuolat

Palamque caelum penetrat.

 

4. Te, sacra uirgo, petimus

Mentis pronae uisceribus,

Vt nos uenturo iudici

Commendes prece supplici.

 

5. Gloria sit ingenito

 

 

31.HYMNVS IN NATALI PONTIFICUM.

1. Sacri pontificis annuus emicat

Natalis. Celebrans plebs pia gaudeat

Et laeto resonet pectore carmina

Christo, qui regit omnia.

 

2. Hic spernens proprii gaudia corporis,

Longum sustinuit martyrium crucis.

Tormentum grauius uulnere pertulit,

Qui tortor suus exstitit.

 

3. Sacrae militiae signifer inclutus

Virtutum fuerat forma sequentibus

Accendens ualidis pectora uocibus,

Praeclaris quoque moribus.

 

4. Bis senos lapides pectore detulit,

Bis tinctae tunicae tegmine splenduit,

Tintinnabula cui dulciter obstrepunt,

Mala Punica defluunt.

 

5. Ipsius precibus, conditor omnium,

Dimersos releua pondere criminum,

Cui laus, imperium summaque gloria

Sit per omnia saecula.

Amen.

 

 

32. IN LAVDIBVS.

1. Christe, sanctorum gloria,

Certantium uictoria,

Nos confessoris precibus

Culparum solue nexibus.

 

2. Fac nos imitabilia

Eius sequi uestigia

Tu sis commune praemium,

Qui factus est et pretium.

 

3. Nam hic in imo positus

Celsis praestabat moribus;

Humilis erat ordine,

Claro sublimis opere.

 

4. Intenta mens caelestibus

Mundanos horret strepitus;

Nil iam delectat anxiam,

Quod non ducit ad patriam.

 

5. Accensus illuc spiritus

Totis anhelat nisibus.

Iam cernit in aenigmate.

Lumen inaccessibile.

 

6. Sit patri laus ingenito

 

 

33. HYMNVS SANCTI IANVARII EPISCOPI ET MARTYRIS

1. Clare famosi titulis triumphi,

Raptor aeterni uiolente regni,

Sit tuis per te uia, Ianuari,

Ianua caeli.

 

2. Funde pro nostris pia uota noxis,

Vt Dei iusta reprimatur ira,

Reddat amissam merito coronam

Gratia Christi.

 

3. Te queunt nullae superare poenae.

Membra discerptis patuere neruis,

Carcerum taetrae cohibent tenebrae

Sidus Olympi.

 

4. Flamma succensi triduo camini

Cessit ingenti fidei calori;

Dum uapor carnis furit, inde mentis

Aestuat ignis.

 

5. Senserat frenum rabies ferarum,

Praepes ut sacros laniaret artus;

Beluae blandos imitantur agnos

Vertice prono.

 

6. Terminus longae datur ense pugnae

Flante felicem iugulo cruorem.

Splendidus rubra rutilante stola

Tendis ad astra.

 

7. Laus honor patri parilique proli

 

 

34. AD NOCTVRNVM.

1. Caelum, tellus ac maria,

Mellita promant carmina;

His nempe dignus laubibus

Est praesul Ianuarius.

 

2. Hic martyr inuictissimus

Diuinis fultus uiribus

Minas contemnit principum,

Manus nescit carnificum.

 

3. Laetus adit supplicia

Ieiunus ut conuiuia.

Noua poenarum genera

Mens transit imperterrita

 

4. Praesens, quem iniquissimus

Corde caecarat spiritus,

Carnis etiam lumine

Deo priuatur iudice.

 

5. Cui martyr ut egregius

Fusis medetur praecibus,

Multi tenebrans deserunt,

Ad uerum lumen redeunt.

 

6. Gloria sit ingenito

 

 

35. IN LAVDIBVS.

1. Lux alma sacri martyris

Orbem perfundit radiis,

Qua purpuratus fulgidam

Caeli conscendit curiam.

 

2. Abiecto carnis onere

Stolam suscepit gloriae,

Prostrato mundi principe

Palman refert iustitiae.

 

3. Gaude, felix Arretium,

Tantorum aula principum!

Donatum, decus martyrum,

Claudis et Ianuarium.

 

4. Vt frons duorum luminum,

Lucerna, fulges, urbium.

Caelo sanctorum merita

Beata tollunt moenia.

 

5. Te, martyr alme, petimus

Mentis orisque precibus,

Vt tua soluant merita,

Quos sua ligant debita.

 

6. Sit patri laus ingenito

 

 

36. HYMNVS SANCTI AMBROSII EPISCOPI IN LAVDIBVS.

1. Ambrosi, sidus aureum

Orbis illustrans ambitum,

Tu nostris lumen mentibus

Sacris infunde precibus.

 

2. Tu uerbi uibrans iaculum

Vt flumen sternis Arrium.

Fugas errorum tenebras,

Vt mera cluat ueritas.

 

3. Clangor tubae terribilis,

Coruscas et prodigiis:

Quem deflet mater mortuum,

Reddis uitae Pansophium.

 

4. Tuae uocis imperium

Pauescit agmen daemonum.

Flent spiritus nequissimi

Solutum ius hospitii.

 

5. Qua ui procellas meriti,

Experiuntur aemuli;

Qui te laedunt uel detrahunt,

Vltore Deo pereunt.

 

6. Sit patri laus ingenito

 

37. HYMNVS SANCTAE MARIAE AD VESPERVM.

1. Sidus, Maria, splendidum,

Te laudat omne saeculum,

Ex qua sub mundi uespere

Sol ortus est iustitiae.

 

2. Da cor tenebris eripi,

Da uera luce perfrui,

Quae noctem uitae ueteris

Nouis illustret meritis.

 

3. Per te purgemur uitiis,

Soluamur culpae uinculis,

Mens uulsis spinis eruta

Virtutum ferat germina.

 

4. Sit tibi laus, altissime

 

38. HYMNVS AD PRIMAM.

1. Beata Dei genetrix,

Nitor humani generis,

Per quam de seruis liberi

Lucisque sumus filii,

 

2. Fac tuum nobis filium

Pia prece propitium;

Quem grauiter offendimus,

Tu mitem redde, quaesumus.

 

  1. Sit tibi laus, altissime

 

39. HYMNVS AD TERTIAM.

1. Maria, decus hominum,

Regis aeterni solium,

Septem columnis edita

Domus a sapientia,

 

2. Tu nos uenturo iudici

Commenda prece supplici:

Tuis intentos laudibus

Mitis cernat ac placidus.

 

3. Sit tibi laus, altissime

 

 

40. HYMNVS AD SEXTAM.

1. Maria, templum Domini,

Dei mater et hominis,

Tunc uere uirgo uirginum,

Cum peperisti filium,

 

2. Da nobis hunc in feruido

Mentis gestare gremio;

Ex tua carne genitus

Nostris regnet in sensibus.

 

3. Sit tibi laus, altissime

 

41. HYMNVS AD NONAM.

1. O singularis femina,

Sola uirgo puerpera,

Praeclara uitae ianua,

Quia caeli patent atria,

 

2. Tu nos culparum nexibus

Sacris absolue precibus;

Tua promentes merita

Ad caeli transfer praemia.

 

3. Sit tibi laus, altissime

 

 

42. HYMNVS AD COMPLETORIVM.

1. Maria, uirgo regia,

Dauid stirpe progenita,

Non tam paterna nobilis

Quam dignitate subolis,

 

2. Tu nos auulsos ueteri

Complanta nouo germini;

Per te sit genus hominum

Regale sacerdotium.

 

  1. Sit tibi laus, altissime

 

 

43. HYMNVS SANCTI VRSICINI.

1. Dulce martyr eximius

Festum praebet Vrsicinus,

Quo uictus uictor exstitit

Et clarus astra petiit.

 

2. Nam poenas post horrificas

Carnis pauet infirmitas

Sed mox ad cor reuertitur

Et laetus ense caeditur.

 

3. Digne raptor erabuit,

Rapinae cum succubuit,

Et hoste lapso perdidit,

Qui stanti uulnus intulit.

 

4. Et nos inter certamina,

Martyr insignis, adiuua,

Da diffidentes fidere

Victosque rursum uincere.

 

5. Sic, animarum medicus,

Affer opem languentibus:

Haustu caelestis gratiae

Aegrae curentur animae.

 

6. Sit patri laus ingenito

 

 

44. HYMNVS SANCTI RVPHINI.

1. Magnum Ruphini meritum

Turba canat fidelium,

 

Quo mundi uictor exstitit

Et liber astra petiit.

 

2. Bellator inuictisssimus

Praebet ora lapidibus,

Sed uerbis grando uerberum

Non indidit silentium.

 

3. Plumbatis inde caeditur,

Iamiam obisse creditur

Sed qui putatur mortuus,

Surgit in arma promptius.

 

4. Detruditur in clibanum

Furentem flammis ignium,

Caminus sed incendii

Fit nemus refrigerii.

 

5. Nam flammis crepitantibus

Clarus immersit angelus,

Ad cuius mox imperium

Perdit uires incendium.

 

6. Certat martyr egregius

Vt leo uinci nescius;

Cuncta poenarum genera

Mente calcat intrepida.

 

7. Saxum collo suspenditur,

Sic fluctibus immergitur;

Quem aqua Christo genuit,

Per hanc ad ipsum peruenit.

 

8. Nunc carnis liber onere

Rubro uestitur podere,

Corona plexus capite

De pretioso lapide.

 

9. Te, martyr alme, petimus

Mentis pronae uisceribus:

Nos tua soluant merita,

Quos nostra grauant debita.

 

10. Sit patri laus ingenito

 

 

45. HYMNVS EIVSDEM SANCTI FIDELIS.

1. Magna Fidelis merita

Sancta promat ecclesia,

Qui morte mortem perdidit

Et uictor astra petiit.

 

2. Abiecto carnis onere

Stola uestitur gloriae;

Tersis ab ore lacrimis

Veris potitur gaudiis.

 

3. Vt ense caesus moritur,

Saeua tempestas oritur;

Sic intentatur impiis

Vindicta iusti iudicis.

 

4. Quendam ex carnificibus

Malus inuadit spiritus;

Mox sacrae glebae iungitur,

Dira pestis excluditur.

 

5. Cordis orisque precibus

Te, martyr alme, petimus:

 

Nos tua uestigia

Ad uitae ducas praemia.

 

6. Sit patri laus ingenito

 

 

46. HYMNVS SANCTI IOHANNIS AD VESPERVM.

1. Virginis uirgo uenerande custos,

Magnus aeterni logotheta uerbi,

Dele seruorum facinus tuorum,

Sancte Iohannes.

 

2. Tu patrem carnis subito reliquis

Sicque caelestem sequeris parentem;

Piscibus spretis hominum iuberis

Claudere turbam.

 

3. Fonte prorumpens fluuius perenni

Curris, arentis satiator orbis;

Hausit ex pleno, modo quod propinat,

Pector pectus.

 

4. Tu decus mundi iubar atque caeli,

Impetra nostris ueniam ruinis,

Da sacramentum penetrare summum,

Quod docuisti.

 

5. Patris arcanum speculando uerbum

Tollis errorem fidei per orbem.

Nos ad aeternam speciem fruendam,

Dux bone, transfer.

 

  1. Laus, honor patri parilique proli

 

 

47. HYMNVS AD NOCTVRNVM.

1. Fidelis plebs cum angelis

Festiuis plaudant gaudiis:

Natiuitati Domini

Occurrit laus apostoli.

 

2. Dilectus hic prae ceteris

Apud magistrum tenuit

Ob uirginale meritum

Amoris priuilegium.

 

3. Hausit ex Christi pectore

Fluentia sapientiae;

Hinc arua cordis irrigat

Et uerbum patris intonat.

 

4. Huic et in cruce positus

Matrem commendat Dominus;

Fit mater uirgo uirgini,

Quem fouet uice filii.

 

5. Te pronis, alme, cordibus,

Caeli senator, poscimus:

Da uerbi uultum cernere,

Quos uerbum doces credere.

 

  1. Sit patri laus ingenito

 

 

48. HYMNVS IN LAVDIBVS.

1. Magna Iohannis merita

Sancta promat ecclesia,

Quam tenebris euacuat,

Vitae uerbis irradiat.

 

2. Huius cor in sublimibus

Sanctus suspendit Spiritus,

Vt profunde latentia

Cernat alta mysteria.

 

3. En illa felix aquila

Ad escam uolat auida,

Quae caeli ciues uegebat

Et nos in uia recreat.

 

4. Hic in choro tot milium

Primatum tenet uirginum,

Fit agno sic pedissequus

Vt matris indiuiduus.

 

5. Sit patri laus ingenito

 

 

49. HYMNVS SANCTI ANTIMI.

1. Insigne decus martyrum

Laus nostra promat Antimum,

Cuius testantur omnia

Elementa uictoriam.

 

2. Furores calcat principum,

Manus ridet carnificum;

Fundatae robur fidei

Non quassat uis supplicii.

 

3. Post carcerum custodias,

Post uerberum uictorias

Saxum uincto suspenditur,

Et sic in fluctus mergitur.

 

4. Sed o felicem naufragum!

Mox clarum cernit angelum,

Deponit praesto uinculum,

Liber redit hospitium.

 

5. Caput caesus interiit

Sed uictor astra petiit;

Dum mortis fert atrociam,

Vitae mercatur gloriam.

 

6. Magnis uotorum laudibus

Dignus est martyr Antimus,

Qui signis et mirificis

Tot claruit prodigiis.

 

7. Hic Piniani languidam

Carnem simul et animam

Cunctis morborum nexibus

Sacris absoluit precibus.

 

8. Vesana daemon furia

Quendam uexat in uulnera;

Pacis hostis expellitur,

Sic mens pacata redditur.

 

9. Te, martyr alme, poscimus

Cordis orisque uocibus,

Vt nos tremendo iudici

Commendes prece supplici.

 

10. Sit patri laus ingenito

 

 

50. RHYTMVS.

1. Heu sedes apostolica, orbis olim gloria,

Nunc pro dolor efficeris officina Simonis;

Terunt incudem mallei, nummi sunt Tartarei.

 

2. Iusto Dei iudicio fit ista condicio,

Vt quisquis apostolicam sedem semel comparat,

Redimere non desinat, donec male pereat.

 

3. Cathedram pestilentiae pressus anathemate

Tenet cum sacerdotibus Christi peremptoribus;

Fit sibi terra ferrea, caeli sedes aenea.

 

 

51. DE SANCTO IANVARIO.

1. Auratis Deum citharis laudet et in cymbalis

Cum Tuscia, Italia, nobili monarchia,

Sanctorum domicilium quam sacrat Arretium.

 

2. In qua lucerna praesulum, uia, forma, speculum,

Donatus martyr inclutam obtinet basilicam;

Seruat et Ianuarium, caeli sidus aureum.

 

3. Quem non humana studia, non linguae facundia

Digne ualet extollere pro merito gloriae;

Nam quae perferre potuit, quis referre poterit?

 

4. Caminus per continuum uaporatur triduum,

Vt, quo crematur longius, cremet post uelocius;

Hunc martyr dum ingreditur, nec capillus laeditur.

 

5. Solante mox angelico gaudet contubernio;

Dum globi strident ignei, crescit ardor fidei;

Sic flamma desiderii perit uis incendii.

 

6. Victor ab igne trahitur, ad tribunal rapitur;

Consulitur, impetitur: eadem uox redditur,

Nam fixa super stabilem domus uiget lapidem.

 

7. Dum caro poenis cingitur, mens in astra figitur;

Tormenta reddunt leuia uisa illic praemia;

Sic poenas mille mortium dulce credit otium.

 

8. Saeuae manus carnificum neruos uellunt uiscerum,

Compages laxa soluitur, postquam nexus tollitur;

Fit per diuersos exitus multiplex interitus.

 

9. Hinc traditur ferocibus beluarum morsibus,

Ferae sed indomabilem deponentes rabiem

Dimissa colla caelitus sacris flectunt precibus.

10. O lucifer Hesperiae, o decus ecclesiae,

Quis tua possit omnia promere praeconia?

Nos hoc implere nitimur sed gaudendo uincimur.

 

11. Te pronis ergo mentibus supplicantes petimus:

Nos culpae nostrae debitis tuis solue meritis

Et electorum coetibus sacris iunge precibus.

 

12. Sit patri laus ingenito, eius unigenito,

Sit utriusque parili decus omne flamini,

Cuius una potentia cuncta regis saecula.

 

 

C.

 

D.1 VERSVS PETRI EPISCOPI IN GESTIS APOSTOLORVM.

Continet hoc corpus, Christus quos lumna pandit —

Sal mundi pariter — esse sacrata Dei,

Omnia falsorum per quos figmenta deorum —

Ecclesia fulgent — diruta ualde iacent,

5 Eligerit mundo Domnus quos ante creator

Saecula praenoscens esse Dei suboles,

Pectora repeuit quorum pia Spiritus almus

Dans uariis linguis alta tonare Dei.

Transferri montes soluendi iure ligandi

10 Terris ac tribuit his pietate polis —

Istorum imperio fugiunt daemonia saecli,

Corpora sanctorum uel rediuiua vigent —

Mentibus his sacris dans intima cernere cordis

Caelitus et fieri mira patrante Deo.

15 Hos uocitant caelos, uates nubesque uolantes,

Arida qui sancto dogmate corda rigant.

Languores uarios depellunt famine solo

Corporis ast animae per pietatis opem.

Lector, apostolicas bene prudens perlege palmas,

  1. Credere ne dubites, quas tenet alma fides!

Istorum fines nescit, qui neglegit istas,

Qualiter aetheria regna beata tenent.

Coetus apostolicus Domini praecepta sequendo

Per fidei dogma clarus in orbe nitet.

25 Hic codex retinet Petrum Paulumque beatos

Et geminos Iacobos Bartholomaeumque, Thomam,

Andream sanctum, Simoneon Thadeumque, Philippum,

Euangelistas quattor et proceres,

Matthiam, pariter Barnabam, regia uasa.

…………………………………………

30 Hi lapides nitidi fulgent in stemmate Christi,

Climata per mundi quos uenerare licet.

Vna fides tenuit, quos nunc tenet alma corona,

Vna quidem in Christo gloria semper habet.

Martyriale decus confessorumque beatum

35 Ex his incipiunt uirgineusque pudor.

Christicolae cuncti, hos semper celebrate patronos

Tempore solemni uoce canendo Deo!

Cum quibus adueniens iudex in lumine saecli

Reddere laeta bonis, tristia rite malis

40 Omnipotens Dominus donet consortia nobis

Omnibus in sanctis luce perenne frui.

 

 

D.2. CVIVS SVPRA.

Spiritus alme, ueni perflando dindyma nostra,

Ad nostrum uotum, Spiritus alme, ueni,

Templa dicata tibi ualeam quo extollere digne,

Laudibus exaltem templa dicata tibi,

 

5 Quae sine fine tenent caelorum gaudia celsa,

«Gloria» cum meritis quae sine fine tenent.

Ore Dei subolem cecinerunt rite prophetae,

Coetus apostolicus ore Dei subolem.

Virginis hic genitus purgauit crimina mundi,

10 Tartara conteruit uirginis hic genitus.

Damna poli Dominus restaurat morte perempta,

Sanguine restituit damna poli Dominus.

Rex pius ipse pios praecepit mergere lymphis,

Vexit ad alta poli rex pius ipse pios.

15 Semina parua sator cumulauit fructibus amplis,

Centuplicare dedit semina parua sator.

Effera corda nitent istorum flamine sancto,

Per uarios flores effera corda nitent.

Lilia mixta rosis uiolaque per aequora flagrant,

20 Sancta fides retinet lilia mixta rosis.

Aurea regna poli dispensat Christus ubique,

Discipulis tribuit aurea regna poli.

Primitus alma fides per Petrum clarior exstat,

Eius odore nitet primitus alma fides.

25 Roma beata, nites, Petri de corpore sancti

Dogmate deque suo, Roma beata, nites.

Alma tropaea crucis pro Christo pertulit ille,

Vertice uersus agit alma tropaea crucis.

Splendet ubique potens Paulus, mirabilis auctor,

30 Abscisus capite splendet ubique potens.

O ueneranda nimis Petri Paulique decore,

Romula, quos retines, o ueneranda nimis.

Facta salutis agens Iacobus per cuncta necatur,

Galliciae recubans, facta salutis agens.

 

35 Idola caeca colens Lycaonia Armenia nec non

Vertitur ad Cristum idola caeca colens.

Excoriate, nites in mundo, Bartholomaee,

Vertice praecisus, exoriate, nites.

Optima gesta canit Macedonia rite — Mathaeus

40 In Persis passus — optima gesta canit.

In cruce, Petre, tuus germanus praedicat orbem,

Achaiam saluat in cruce, Petre, tuus.

Eripit ille Simon crucifixus famine saluans

Aegyptumque simul eripit ille Simon.

45 Milia multa uirum Thaddaeus contulit audax,

Pontus et Armenia milia multa uirum.

Dogmata multa tulit Thomas transfossus in orbe,

Persis et Medis dogmata multa tolit.

Se super astra ferens purgauit schisma Iohannes,

50 Quem tenet Ephesius, se super astra ferens.

Fartus amore Dei lapidatur nempe Philippus,

Conuertit Gallos fartus amore Dei.

Iacobe, ecce nites, Domini sanctissime frater,

Praecipitatus obis, Iacobe, ecce nites.

55 Inter apostolicas numeraris sorte, Mathia,

Iudaeam saluans inter apostolicos.

Vritur igne Dei Barnabas dogmata dando

Dumque crematus obit, uritur igne Dei.

Quam speciosa micas, Alexandria, sanguine Marci,

60 Constantina simul, quam speciosa micas!

Te retinendo nitet fulgens Bithynia, Luca,

Vrbs quoque regalis te retinendo nitet.

 

Carmina parua dedit famulus pro munere supplex,

Paruus, iners, tenuis carmina parua dedit.

65 Culmen apostolicum, dignater suscipe munus,

Vota precesque pias, culmen apostolicum.

 

 

D.3. VERSVS VTILES CONTRA TEMPVS NVBILOSVM.

O miseratrix, o dominatrix, praecipe dictu,

Ne deuastemur, ne lapiddemur grandinis ictu.

Est tibi latus pontificatus, mater, ab aeuo;

Ergo precamur, ne moriamur turbine saeuo.

5 Turbida leni daque sereni temporis usum,

Redde serenum sidus amoenum, nube reclusum.

Virgo, rogamus, ne pereamus peste uel ira;

Taetra diescant, atque quiescant fulgura dira.

 

 

D 4. IN PVRIFICATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS.

1. Laetur omne saeculum ueritatis reditum,

Diei penset pretium, retractet mysterium:

Templo Deus pro homine praesentatur hodie.

 

2. Magnus ante luciferum et mundi principium

Fit paruus, fit infantulus uerus, non phantasticus;

Ex casta Deus uirgine factus est mirifice.

 

3. Diues rex sine tempore fit pauper in tempore;

Caeli sedens palatio nascitur in stabulo;

Virgo, mater et baiula, nulla ibi altera.

 

4. Nutritur et uiuificat, crescit, qui magnificat;

Datis oboedit legibus subditus parentibus;

Deus creator omnium iussa complet hominum.

 

5. Mira haec dispensatio, mira haec dignatio!

Non lucens sed lucibilis, Deus inuisibilis

Videtur in praesaepio, uirginis in gremio.

 

6. Legem seruat purissimus, ne oblatret impius:

Sicut in lege scribitur, infans circumciditur,

Seruantur dies prouide et complentur hodie.

 

7. Maria, sancta femina, uirgo integerrima,

Nullis tacta excessibus nihil debet legibus;

Iussa seruat legalia pro peccatis habita.

 

8. In templo mater puerum laeta ducit plurimum,

Praesentat Deo filium, ipsum Deum inclutum,

Columbas atque turtures offert Deo supplices.

 

9. In columba dilectio mutua perpetuo,

In turture est castitas geminaque sanctitas;

Haec quia uirgo meruit, haec offerre debuit.

 

10. Hunc Simeon ut aspicit iustus, ulnis accipit,

«Dimittite», dicit, «Domine, me in pace hodie;

Viderunt oculi mei salutare Domini,

 

11. Paratum omni populo longinquo et proximo,

Omnium lumen gentium, gratia et praemium,

Lumen et plebis gloria Israel non modica.»

 

12. Omnes gentes, accedite, cernite et credite:

Lumen inaccessibile, lumen inuisibile

Apparet et illuminat et in templo rutilat.

 

13. Vidite, omnes populi, omnes Christum Domini,

Deum, lumen de lumine accurentes sumite,

Accedite, precamini et illuminamini.

 

14. Fert lumen in cordibus hoc diebus omnibus —

Luceat corpus actibus — ferte lumen manibus;

Candelas manus teneant, ut obscura pereant.

 

15. Hoc lumen cor illuminet et hoc corpus rutilet,

Vt mente atque corpore clarefacti optime

Laudetis Deum plenius uestris in operibus.

 

16. Hoc lumen est altissimus summi patris filius;

Puer iste tenerissimus Deus est interminus,

Dierum antiquissimus, primus et nouissimus.

 

17. Hoc lumine castissima genetrix dignissima

Hoc lumen uentre pertulit, hoc intacta peperit,

Istud ad templum detulit; Simeon hoc extulit.

 

18. Quibus te, uirgo, laudibus efferam in talibus,

Mens nescit; sermo deficit, stupor sensum eximit,

Filium habens, domina, non per uiri opera.

 

19. Moti sunt dialectici, uicti sunt haeretici;

Concubuit, sic peperit: syllogismus periit;

Mundana sapientia uicta est a femina.

 

20. Sion, adorna thalamum et intende canticum,

Surge, appare fulgide, Christum regem suscipe,

Quem uirgo mater genuit, uirgo mater peperit.

 

 

 

D.5. DE OMNIBVS ORDINIBVS OMNIVM HOMINVM IN HOC

SAECVLO VIVENTIVM RVBRICA.

1. Episcopi, attendite,

Dei uerba discernite;

Vobis praecepit Dominus

Pro uestris mori ouibus.

 

2. Si bona, quae loquimini,

Operibus feceritis,

Exempla bona dabitis

Vestris commissis filiis.

 

3. Presbyteri, diaconi,

Qui fertis uasa Domini,

Estote semper nitidi

In conspectu altissimi.

 

4. Qui uult esse canonicus,

Sit bonus et idoneus,

Oboediat episcopo

Vt seniori indito.

 

5. Ad matutinum ueniat,

Cum signum horae resonat;

Postposita pigritia

Festinet ad officia.

6. Plebani recte audiant,

Quod sancti patres clamitant,

Vt acquisita praedia

Relinquant in ecclesia.

 

7. Magister doctus litteris

Flagella det discipulis,

Vt docti ab infantia

Doctrinam bene sapiant.

 

8. Scriptores recta linea

Veraces scribant litteras,

Distinctiones proprias

Vsque ad finem compleant.

 

9. Illitteratus clericus

Elationi deditus,

Despiciens mysteria,

Vt stulta iacet bestia.

 

10. Discurrit per basilicam

Pro uanitate nimia;

In loco si permanserit,

Ceruice torta respicit.

 

11. Verba Dei non nuntiat,

Priuatim semper mussitat

Et recitat parabolas

Inanes atque uacuas.

 

12. Abbates semper uigilent

Ab omni namque crimine;

 

Non pro mundi asutia

Sancta relinquant studia.

 

13. Non potest esse monachus,

Qui uagus est et prodigus;

Sit uiuit sine regula,

Peribit morte pessima.

 

14. Deo deuotae monachae,

Seruate legem optime;

Viuentes casto corpore

Terrena cuncta spernite.

 

15. Potestas est in populo

A summo data Domino;

Ei cum fide seruiant,

Qui sacramenta fecerant.

 

16. Pro nullo modo merito —

Vel placitato pretio

Aut aliqua amicitia —

Vertant uera iudicia.

 

17. Iudex sedens in placito

Non speret de byzantio

Sed Deum recte timeat

Et legem cito finiat.

 

18. Testes, pro nullo munere

Falsa loqui praesumite

 

Sed uera uerba dicite

Praesente uero principe.

 

19. Veraces sint notarii

Tenendo fidem animi

Nec umquam pro denariis

Falsa scribant in chartulis.

 

20. Castaldiones populi

Et omnes uicedomini

Ne torqueant iustitiam

Nec manducent seruitia.

 

21. Tenentes ministeria

Cum malis non conueniant;

Recta cum fide seruiant,

Ne bona perdant merita.

 

22. Aduocatores placita

Ne fraudent arte aliqua;

Relaxent cordis uitia

Et exquirant iudicia.

 

23. Nullus consiliarius

Aut auricularius

Propter mundana prospera

Se confidat in gloria.

 

24. Missus prudenter sapiat

Enarrare missatica,

Ne stupefactus publice

Verbum dicant inutile.

 

25. Nutritus atque sapiens,

Timens Deum ueraciter,

Amandus est a domino,

Laudandus est a populo.

 

26. Deceptor calans uitia

Vt falsa canit fistula;

Ridendo uerba recitat,

In corde mala seminat.

 

27. Hypocrita se simulans

Multa abscondit uitia;

Vultum demonstrat placidum,

In corde portat glaudium.

 

28. Ebriosi miserrimi

Infremunt ut phrenetici,

Mentis perdunt memoriam,

Nihil boni exogitant.

 

29. Audite, omnes laici,

Qui Christi estis famuli:

Pro ullo umquam crimine

Pastores non despicite.

 

30. Dum uobis in ecclesia

Diuina uerba praedicant,

Operibus perficite,

In cordibus describite.

 

31. Antequam mors adueniat,

Deo donatae decimas;

 

Securi hinc exibitis

Et caelum possidebitis.

 

32. Vxores uos diligite,

Natos uestros corripite;

Seruos, ancillas regite,

Opus eis impendite.

 

33. Qui timet Deum omnium,

Non iuret per negotium

Nec pro concupiscentia

Vllius fraudet pretia.

 

34. Diues cum beneficiis,

Stet pauper cum seruitiis,

Ad inuicem conueniant,

Deo cum fide seruiant.

 

35. Miles ad pugnam peragrans

Deum in mente teneat;

Fillones semper caueant,

Ne dicant plus quam audiant.

 

36. Placentes per mendacium

Peccatum agunt maximum;

Viles appparent saeculo

Et sunt in uituperio.

 

37. Potestas mundet uitia,

Furta et latrocinia,

Vt ceteri perterriti

Timeant poenam consequi.

 

38. O coniugate feminae,

Tenete fidem prouide,

Domos uestras disponite,

Ad templum Dei currite.

 

39. Mutate uestem, uiduae,

In castitate uenite,

Luxuriantes fugite,

Ne possint uos decipere.

 

40. Puellae se custodiant

Ab omni uana gloria,

Ne iuuentute feruida

Cadant in adulteria.

 

41. Meretrices, conuertite,

Veniam uobis quaerite;

Qui semper solet parcere,

Expectat uos cottidie.

 

42. Serui, cum recto animo

Vestro seruite domino;

Ancillae et utiliter

Deseruiant similiter.

 

43. In prosperis laetitiam,

In aduersis tristitiam

Supra modum non habeat

Vlla fidelis anima.

 

44. Qui uiuitis in saeculo

Omnes, seruite Domino,

Vt iuti sua dextera

Regnetis semper aethera.

Amen.

 

,

 

 

D.6. ISTI SVNT VERSVS QVIDAM SANCTISSIMI DAMIANI

RAVENNATIS ARCHIEPISCOPI.

1. Luget, plorat, lamentatur sancta nunc ecclesia,

Cum suorum tantam uidet abbatum miseriam

Et eorum contemplatur diuersa pericula.

 

2. Nullus paene abbas modo ualet esse monachus,

Dum diuersum et nociuum sustinet negotium

Et quod nolit, sustinere uelut incus cogitur.

 

3. Monachorum tamquam seruus intus fert superbiam

Et multarum foris rerum sustinet molestiam;

Hanc abbatis collum portat seruitutem geminam.

 

4. Spiritaliter abbatem uolunt fratres uiuere

Et per causas saeculares cogunt illum pergere;

Per tam itaque diuersa quis ualet incedere?

 

5. Nam dum equitat, mox esse dicitur uagatio;

Eius namque hebetudo est claustralis statio;

Quicquid semper miser facit, fit inde detractio.

 

6. Delinquentes dum emendat, omnes clamat impium;

Si quandoque illis parcit, dicunt esse tepidum;

Quis portare ego ualet uulgus tam ambiguum?

 

7. Finees si imitatur, fugit uel expellitur,

Si Heli, tunc irridetur atque paruipenditur;

Odiosus, si est feruens, et uilis, si tepidus.

 

8. Valet forsan emendare facta, si sint laeuia,

Et quae duas tantum poscumt siue unam ueniam;

Grauoria quae sunt, abbas supprimit, ne pereat.

 

9. Nam si uelut de immundo loqui quaedam uitio,

Monachorum intestina oritur seditio,

Et occulte statim eius tractatur proditio.

 

10. Si quandoque uel ieiunat uel tenet silentium,

Vanae laudi mox abbatem dicunt esse deditum,

Et si loquitur uel mandit, ut fur reprehenditur.

 

11. Si sermonem facit abbs, denotatur garrulus,

Et si tacens nil exponit, accusatur fatuus;

Huc se uertat, illuc pergat, semper erit anxius.

 

12. Intus, foris si contingat quaelibet aduersitas,

Hoc incuriae abbatis fratres omnes deputant;

Illum rodunt atque produnt et appellant bestiam.

 

13. Domus sancta si non crescit, in abbatem inuehunt;

Si decrescit, mox abbatem uelut hostes expetunt;

Vt incudem sic abbatem simul omnes feriunt.

 

14. O beatum tale caput, quod a membris roditur!

Bonus pastor, quem depascunt saeui dentes ouium!

Felix pater filiorum morsus timet omnium.

 

15. Istud malum monachorum intus abbas tolerat

Saecularium et foris simul portat onera;

Anxiatur et tristatur, quem sic premunt omnia.

 

16. Noctem namque curis pressus uerbosus dimidiat

Et auroram, ut loquatur, saepius anticipat;

Totum diem in loquendo postmodum continuat.

 

17. Haec et alia praelatus sustinet quam plurima:

Saeculares foris pungunt, intus fratres uulnerant;

Illi corpus persequuntur, hi corrodunt uiscera.

 

18. Dic, praelate, rogo, care, quae est ista dignitas?

Intus dolor, foris labor, hinc, inde calamitas;

Corpus, fateor, his malis perditur et anima.

 

19. Quis enim abbatum ualet ferreo nunc tempore

Inter tot calamitates uirgas ferre fertiles?

Praelatorum certe modo sunt honores steriles.

 

20. His honoribus, abbates uenerandi, cedite,

Graue pondus et inane ultro iam abicite

Et de cetero quieti ac securi uiuite.

 

 

D.7. ADVERSVS SIMONIACOS.

1. Mundi turba turbolenta, error et diuisio,

Haeresis Simoniana, zelus et ambitio

In lamentum nos compellunt stili sub officio.

 

2. Exarentur ergo cuncta strictim a principio,

Ex quo summae sedis praesul Sancto doctus Spiritu

Scelestorum proba coepit emendare liquido.

 

3. Cuius uox erat ut patris corrigentis filios;

Vt apostoli uox erat mitis ad Corinthios,

Sic se mitem exhibebat erga coepiscopos:

 

4. « Scitis, fratres, uos pastorum suscepisse regimen;

Hinc uos decet ut doctores primum recte uiuere,

Obsecrare, increpare, postmodum arguere,

 

5. Non elatos, non inflatos, non ex uino turgidos,

Non in ueste pretiosa sed uirtute fulgidos,

Sine causa non laedentes, castos atque sobrios.

 

6. Sint in promptu gesta patrum sintque sancti canones;

Cibis uestris recreentur debiles ac pauperes,

Orphanorum mater plorans ante uos non clamitet.

 

7. Cedant equi phalerati, cedant scachi rabulae,

Cedant canes uenatores ac minorum fabulae

Et accipitres rapaces nec non aues garrulae.

 

8. Ad haec Simonis leprosam exsecrate haeresim

Sacerdotum simul atque scelus adulterii;

Laicorum dominatus cedat ab ecclesis.»

 

9. Ecce papae gloriosi monita Gregorii,

Ecce uerba summae sedis praesulis catholici,

Quibus irruunt in eum ciues Babylonici.

 

10. Hincque Caesaris exarsit itra in ecclesia,

Inde tumuit in eum praesulum superbia;

Sacerdotum, populorum surgit insolentia.

 

11. Ex quo Simon contra Petrum turrim stuxit magiae,

Inde cecidit percussus angulari lapide,

Contra cuius ictum plane nihil est durabile.

 

12. Quorum rex est alter Christus, alter est Leuiathan;

Ille uitae, iste mortis regnat super agmina;

Ergo quorum quis sit uictor, nemo sanus ambigit.

 

13. Resipiscant inde cuncti et ad corda redeant,

Qui non pure, non sincere sed mente maleuola

Sacerdotem populorum rodunt atque lacerant.

 

14. Illi uero quos cibauit fides apostolica,

Solidentur et fundentur Petri petra solida,

Vt post pugnam consequantur pleniter uictoriam.

Amen.

 

 

D.8. RHYTMVS DEVOTVS SVPER SALVATIONE ANGELICA.

1. Aue, David filia, sancta mundo nata,

Virgo prudens, sobria, Joseph desponsata,

Ad salutem omnium in exemplum data,

Supernorum ciuium consors iam probata.

 

2. Maria, miseria per te terminatur,

Et misericordia per te reuocatur;

Per te nauigantibus stella maris datur,

Lumen uiae panditur, portus demonstratur.

 

3. Gratia te reddidit cunctis gratiosam,

Te uestiuit lilio, sparsit in te rosam,

Te uirtutum floribus fecit speciosam,

Intus et exterius totoam luminosam.

 

4. Plena medicamine, abundans unguentis,

Terge sordes criminum, plagam sana mentis

Huius tui supplicis in te confidentis

Et hos sacros rhytimos coram te psallentis.

 

5. Dominus, rex omnium, ex te sibi fecit

Cellam pigmentarium, quam cunctis praefecit,

In qua miras species saluator confecit,

Quibus omnes dulciter electos refecit.

 

6. Tecum tota trinitas facit mansionem,

Pater, uerbum, Spiritus fixit sessionem,

Propter quod nunc largius ad deuotionem

Te ipsam fidelibus praebes lectionem.

 

7. Benedicta, benedic te benedicentes,

Fac in tuis laudibus sint proficientes,

Infige dulcedinem in tuorum mentes,

Vt in bonis actibus semper sint feruentes.

 

8. Tu in mulieribus optima figura,

Quae regis es gloriae mater, uirgo pura,

Quo probaris dignior omni creatura,

Hoc agente Domino singulari cura.

 

9. Et benedictus Deus, qui cuncta creauit,

Qui matris in utero te santificauit;

Benedictus filius, quem tuus portauit

Virginalis uterus, quem ipse formauit.

 

10. Fructus tuus, domina, fructus est caelorum,

Quo pascuntur angeli coetusque sanctorum;

Christi meditatio cibus est eorum,

Qui per uiam ambulant eius mandatorum.

 

11. Ventris habitaculum rex regum intrauit,

Cuius tabernaculum sibi dedicauit

Condens ibi gladium, per quem hostem strauit,

Et manna dulcissimum, quo fideles pauit.

 

12. Tui sapor germinis nostrum est solamen;

Per te uiae sumpimus aeternae libamen,

Quam det nobis Dominus per tuum iuuamen,

Qui uiuit in saecula saeculorum. Amen.

 

 

D.9.

Cernite, uiuentes, uestri similes morientes,

Cernite, mortales, lapsus depingi uitales.

Mortua letiferis uita sit au<spic>iis.

Maestificet uultum mortis maerore sepulcrum,

5 Vitam mortificet <qu>ae modo laeta uiget.

Expedit hunc pontem necis ut pertranseat; <amn>em

Hinc pertransibis, cuius amara bibis.

Petrus, quem cernis, tumuli requiesco tenebris,

Peccator monachus, sed premit hunc obitus

10 Qui multis premitur, nullis sublime leuatur,

Noxis ualde reus. Dic, peto: «Parce, Deus»

Hoc †amens†carnem uolui contexere carmen,

Vt quasi iam morerer, dum sic quererer.

Nunc prece fraterna faciem deposce paternam,

15 Vlla sit ut requies, sit satis ulla quies.

Sum meritis nudus, scelerum quoque sordidus udus,

Pauper inopsque bonis; nulla metreta malis.

His igitur posco, frater dulcissime: «Nostro

In tumulo lacrimas cum prece funde pias.

20 At memor esto tui, te plasmatis esse caduci;

Actibus ergo sacris sit tibi uita patris.

Quod mortale uehis, super immortale reuoluas,

Quod miserum toleras, pace perenne uehas,

Gaudia sed pacis mihi, pascua posce quietis.

25 Lux, pax, uita, Deus sis sibi, Christe, pius.

Deditus his uanis nec te frusteris inanis.

Exulis immo polus fac sit amoena domus.

 

Haec non semper erit neque lux diuturna manebit.

Transit et esse perit, cui cito finis erit.

30 Semper uiuentem lucem perquire manentem.

Pax, lux, uita tibi certa domus sit ibi.» Amen.