S. Beda il Venerabile: Vita di S. Cuthberto in Latino

BEDA VENERABILIS

 

VITA SANCTI CUTHBERTI

 

 

 

Prologus ad Ioannem Presbyterum.

 

Domino in Domino Dominorum dilectissimo Iohanni presbytero Beda famulus Christi salutem.

 

Dici non potest, dilectissime in Christo Domine, quantum tua caritate afficiar tuaque, si fieri posset, praesentia semper delecter, tuae quoque sanctae dulcedinis etiam inter longi itineris quod inire cupis angustias, perenni memoriae stimulo compungar. Unde tibi vel ad memoriam meae devotionis vel ad tuae peregrinationis levamentum beati Cuthberti episcopi, quae nuper versibus edidi gesta obtuli. Absque ulla enim dubietate confido, quod tanti viri comitatus multum felicitatis conferat. Nam illius et maerentem dulcedo consolatur affabilis et desidem compunctio fervens excitat et periclitantem intercessio firma defendit. Scire autem debes, quod nequaquam omnia gesta illius exponere potui cotidie namque et nova per reliquias eius aguntur et vetera noviter ab his qui scire poterant indicantur. Ex quibus unum est, quod in me ipso sicut iam tibi dixi, per linguae curationem, dum miracula eius canerem, expertus sum. Si vero vita comes fuerit et nostrae dispositioni superna voluntas favendo annuerit, spero me in alio opere nonnulla ex his, quae praetermiseram, memoriae redditurum. obsecro, cum ad limina beatorum apostolorum Deo protegente perveneris, pro me intercedere memineris.

 

Prooemium.

 

Multa suis Dominus fulgescere lumina saeclis

Donavit, tetricas humanae noctis ut umbras

Lustraret divina poli de culmine flamma

Et licet ipse Deo natus de lumine Christus

 

Lux sit summa, Deus sanctos quoque iure lucernae

Ecclesiae rutilare dedit, quibus igne magistro

Sensibus instet amor, sermonibus aestuet ardor;

Multifidos varium lichinos qui sparsit in orbem,

Ut cunctum nova lux fidei face fusa sub axem

 

Omnia sidereis virtutibus arva repleret.

Roma Petri Paulique iubar mirata gemellum

Gaudet apostolicis semper victura tropheis.

Ast asiae lucem verbi serit ore Iohannes,

Hauserat e Domini quae pectore mystica ructans.

 

Bartholomeus Eoa volat per regna triumphans,

Indomitosque armis lingua domat inclitus indos.

Tu quoque Niliacos componens, Marce, furores

Sicca evangelicis satias de nubibus arva.

Affrica Cypriani dictis meritisque refulget,

 

Spernere delicias fuso qui sanguine suasit.

Pictavis Hilario multum radiata magistro

Discutit errorum vera iam luce tenebras.

Constantinopolim Chrysostomus ille Iohannes

Aurato nitidae lustrat fulgore loquelae.

 

Nec iam orbis contenta sinu trans aequora lampas

Spargitur effulgens, huiusque Britannia consors

Temporibus genuit fulgur venerabile nostris,

Aurea qua Cuthbertus agens per sidera vitam

Scandere celsa suis docuit iam passibus Anglos.

 

Hunc virtutis honor iam primo a limine vitae

Aetheriumque decus signis comitatur apertis.

Cuius cuncta licet nequeam, tamen ultima malim

Commemorans operum vestigia tangere versu,

Quis pateant interna sacrae fundamina mentis.

 

Tu, rogo, summe, iuva, donorum Spiritus auctor,

Te sine nam digne fari tua gratia nescit;

Flammivomisque soles dare qui nova famina linguis,

Munera da verbi linguae tua dona canenti.

 

I. Quomodo puer Dei Cuthbertus per infantem sit praedicto episcopatu admonitus.

 

Alma Deo cari primo caelestis ab aevo

Vita micat famuli, lator quem muneris alti

Vera vocat Christus speciali ad gaudia dono,

Aurivagasque feri pompas contemnere saecli

 

Corque polo stabilire docet, quem denique dulci

Prima magisterio per tempora dirigit aevi,

Quandoque provectum sublimis ut inferat astris.

Forte vago gracilis dum gramine luderet aetas,

Intererat vacuis simul indoles alma palaestris

 

Subque levi laetas sumpsit luctamine palmas.

Sed Dominus digno puerilia sensa magistro

Correxit, tenero nam de grege parvulus instans

Viribus admonuit dubiis ne fidere mallet

Et festina brevi consumere tempora luxu,

 

Sed stabilem Domini mentem firmaret amore.

At puer infantis risit sacra famina, nolens

Octennis trimum despectus habere magistrum.

Qui gemit et luctu faciem perfundit amaro.

Solvitur in lacrimas luctus cunctique vicissim

 

Unius incertos satagunt abstergere fletus,

Nec valuere tamen solacia rapta novari.

Hunc pia complexum Cuthbertus ad oscula mulcet,

Obsecrans siccare genas, deponere luctus;

Excipit et maesto iustas de corde querelas:

 

«Quid te, care, levi subdis per inania ludo,

Quem Deus aetherio sublimis honore sacravit

Praeficiens populis, caeli quibus atria pandas?

Ingenuum stadio numquid concurrere servis

Fas erit aut vulgi antistes similabitur actis?

 

Linque tuis ergo tam dissona frivola fatis

Devotusque Deo sacrum coniungere pectus.»

Haec ait et pueri grandaevum in pectore sensum

Spiritus instituit, cunctum comes almus in aevum.

Nec mirum infantes mysteria pandere Christi

 

Lactantumque sacer repleat si viscera flatus,

Qui facit humanas asinam reboare loquelas.

 

II. Quomodo genu dolente claudus effectus sit et angelo medicante curatus.

 

Parvulus interea subiti discrimine morbi

Plectitur atque regit vestigia languida pino.

Cumque die quadam sub divo fessa locasset

Membra dolens solus mitis puer, ecce, repente

 

Venit eques niveo venerandus tegmine nec non

Gratia cornipedi similis, recubumque salutat,

Obsequium sibi ferre rogans. cui talia reddit:

«Obsequiis nunc ipse tuis adsistere promtus

Vellem, ni diro premeretur compede gressus;

 

Nam tumet ecce genu, nullis quod cura medentum

Tempore iam multo valuit mollire lagonis.»

Desilit hospes equo, palpat genu sedulus aegrum,

Sic fatus: «Similae nitidam cum lacte farinam

Olla coquat pariter ferventis in igne culinae,

 

Hocque istum calido sanandus inunge tumorem.»

Haec memorans conscendit equum, quo venerat illo

Calle domum remeans. Monitus medicina secuta est,

Agnovitque sacer medicum venisse superni

Iudicis a solio, summo qui munere clausos

 

Restituit visus piscis de felle Tobiae.

 

III. Quomodo ventis oratione mutatis rates oceano delapsas revocarit ad litus.

 

Hinc sacra maiori firmatus robore corda

Celsithronum didicit precibus pulsare Tonantem.

Est locus insignis fluvii super ostia Tini,

Eximio iam tunc monachorum examine pollens;

 

Qui veherent dum ligna feri per terga fluenti,

Fluminis et venti subito feriuntur ab ictu.

Quinque fuere rates, rapido quae gurgite cunctae

Oceani canum pronae labuntur in aequor.

Iamque oculis abstracta procul velut aliger undis

 

Mergulus innaret, paret per caerula puppis.

Egreditur fraterna cohors et poplite flexo

Aethera suspiciunt vitam pacemque precantes.

Servatur sed haec puero victoria lecto,

Qui tum forte aliae iam stabat in obice ripae

 

Vulgus et innumerum grandisque caterva ridentum -

Gaudia nam reprobis sunt tristia fata proborum -

«Noxia», qui dixit, «linquamus gaudia, fratres,

Condoleamus et his, quos verbera maesta fatigant,

Vel Dominum potius, qui flabra creavit et undas,

 

Oremus, dignetur iter donare salutis.

Rustica sed iustis dissentit turba suadelis.

Ille genu flexo vultu mox presserat arva;

Mutantur venti, ratibusque in litora iactis

Erubuit laetum viso pro numine vulgus

 

Glorificatque Deum, firmet qui vota suorum.

 

IV. Quomodo cum pastoribus positis animam sancti Aidani episcopi ad caelum ferri ab angelis aspexerit.

 

Haec inter teneros laetis dum collibus agnos

Pasceret, ecce, vigil nocturnis cernit in hymnis

Ignea sidereis fulgescere castra maniplis

Atque polis sanctam rutilae per gaudia pompae

 

Ferre animam; sociisque, sopor quos presserat, infit:

«Heu miseri, lento premimur qui pectora somno

Cernere nec vigilum caelestia facta meremur.

Pervigil en modico magnalia tempore crevi

Tanta Dei: bifores portae reserantur Olympi,

 

Inditur aetheriae felix qua spiritus aulae

Angelicis comitatus ovans qui sidera flammis

Transit et Altithronum gaudet modo visere Regem.

Antistes fuit iste, reor, plebisve sacratae

Summus in arce nitens, comitum quem flammea tantis

 

Excipit aethra choris lucisque ad limina vexit.

Discite, pastores, vigili tutamine mandris

Insidias noctis furvosque cavere leones,

Vobis ut angelicae pateant sacra carmina laudis

Bethleaque Deum cernatis in arce potentem.

 

Haec memorans trepidas socio sub pectore laudes

Accendit. Miranda fides rerum: Aidanus illo

Tempore decessit Domini translatus ad aulam.

 

V. Quomodo idem Aidanus tempestatem nautis praedicens oleum, quo haec mitigaretur, dederit.

 

Gesta sacerdotis huius veneranda per orbem

Et doctrina nitet memori narranda relatu,

Tangere sed breviter exemplis sufficit unum.

Presbyter undisoni quidam vaga caerula ponti

 

Scandere iussus, adit supplex oracula vatis

Seque suosque rogans precibus tutarier almi.

Antistes cui celsus ait: «Petis aequor ut altum,

Obvius adverso insurget Septentrio flatu;

Venti sed fremitus tempestatesque sonoras

 

Chrismate quod dederim promptim lenire memento.»

Unguine tunc sumpto nautae praepinguis olivae

Aequora conscendunt velique patentibus alis

Sulcabat medium puppis secura profundum,

Cum subito gravis instat hiems, furit undique pontus,

 

Tardans abreptae vestigia coepta carinae.

Inmisso tandem pinguis medicamine guttae

Mansuefacta feros conponens unda tumores

Pandit iter laetum. Virtus sic una gemello

Effulget radio: dictis qui tristibus ante

 

Terruerat, prompto relevat solamine maestos,

Quique prophetali praefatur mente futura,

Ipse elementa suis refrenat turbida iussis.

 

VI. Quomodo Cuthbertus iter faciens cibum caballo indice reppererit.

 

Rursus casta Deo Cuthbertus pectora plenus,

Ingrediens itiner pluvio concluditur Euro,

Frigora quaque volant, percurrit sidera nimbus,

Divertitque rigens veteris sub tecta tabernae,

 

Condiderat pecorum quam sola per avia custos,

Parieti et adnectit quo venerat ipse caballum,

Expectansque udos Dominum conponere flatus.

Divinis horam dum sacrat laudibus almus,

Cernit equum subito ipsius decerpere morsu

 

Tecta casae, fenique fluunt in fasce cadentis

Missa pio iuveni summo convivia dono,

Qualia siccato meruisti gramine quondam,

Flammeus aetherias, vates, qui scandis ad auras.

Ergo sacer calidi panis carnisque superna

 

Iam dape pastus, agit grates positisque procellis

Carpit iter gaudens, Christo comitante, serenum.

 

VII. Quomodo angelum hospitio suscipiens dum panem quaerit ministrare terrenum, caelesti ab eo remunerari meruerit.

 

Hinc maiora petens monachis Hrypensibus almus

Corpore, mente, habitu, factisque adiungitur et mox

Ponitur hospitibus famulus, iussoque libenter

Subditus obsequio, celsae de moenibus aulae

 

Cernere promeruit gaudens et pascere civem.

Hospitis hic habitu mediae sub tempore brumae

Advenit, Vatisque humili de more receptus

Artus abluitur sacros, quique algida blando

Palmarum adclinis mulcet vestigia fotu;

 

Subnixusque rogat, dignetur ut usque morari

Defessus, laetis dapibus quo membra novetur,

Ne frigusque famesque nivosaque flabra Decembris

Ingeminent itiner longo sub calle rigentis,

Qui matutinis advenerit algidus auris.

 

Atque reluctantem summi per regna Tonantis

Adiurans, tandem sistitque famemque repellit;

Digreditur cupiens panem deferre calentem,

Quod tantum hesternae superessent fragmina cenae.

Convivam rediens quaerit, sed nulla viantis

 

Signa pedum niveo quoquam conspexit in arvo.

Interiora petens roseo nidore referta

Repperit haec, mirum dictu, pariterque tuetur

Tres inibi e nitido fulgentes polline panes.

Talia tum pavido Cuthbertus pectore fatur:

 

«Cerno, quod aetherea descenderat hospes ab aula

Cognatisque levis se reddidit aliger astris,

Pascere, non pasci veniens et fercula portans,

Qualia non surgunt nostrae de germine messis,

Lilia nec candent nec sic rosa fulgida flagrat

 

Nostraque mannifluo spernuntur mella sapore.

Non haec ergo meus tosto de viscere fornax,

Sed, paradise, tuus gignit sacra munera fructus.

Nec mirum, nostras dives quod respuit escas,

Perpetuo vitae fruitur qui pane per aevum.»

 

Saepe dehinc superum visu gustuque superni

Farris et angelico meruit sermone potiri.

Nam vir mente Deo devotus et ore iucundus,

Sanctificos patrum Domini sub laudibus actus

Commemorare solens, proprios quoque saepius infert,

 

Egerit aethereo tantum quos teste triumphos.

 

VIII. Quomodo animalia maris, in quo pernox oraverat, illi regresso praebuerint obsequium et frater, qui haec videbat, prae timore languescens, eius sit oratione recreatus.

 

Interea iuvenis solitos nocturnus ad hymnos

Digreditur, lento quidam quem calle secutus

Illius incertos studuit dignoscere gressus.

Ad mare deveniunt; collo tenus inditus undis

 

Marmoreo Cuthbertus agit sub carmine noctem.

Egreditur ponto genibusque in litore fixis

Expandit geminas supplex ad sidera palmas.

Tum maris ecce duo veniunt animalia fundo

Vatis et ante pedes fulva sternuntur harena;

 

Hinc gelidas villo flatuque foventia plantas

Aequoreum tergunt sancto de corpore frigus;

Supplice tum nutu sese benedicier orant.

Qui parens votis verbo dextraque ministris

Impendit grates patriasque remittit ad undas

 

Ac matutino tectis se tempore reddit.

Haec comes ut vidit perculsus corda pavore,

Semianimem curvo flatum trahit abditus antro.

At revoluta dies noctis cum pelleret umbras,

Aeger adest vati, supplex genibusque volutus

 

Se poscit Domino prece commendare profusa,

Inciderit maestam subito quod pondere noctem.

«Num nostrum e speculis» dixit «temptando latenter

Lustrabas itiner? sed nunc donabitur error

Iam tibi poscenti, retices si visa, quousque

 

Decedam mundo.» Summique exempla magistri

Exsequitur, misso renovans qui lumine caecos

Praecipit auctorem reducis celare salutis.

Tum prece languorem pellit culpamque relaxat.

Inque dies meritis crescenti summa Tonantis

 

Gratia testis adest, pandunt miracula mentem.

Iamque prophetalis stellanti e culmine virtus

Candida praerutilo irradiat praecordia flatu.

 

IX. Quomodo nautis tempestate praeclusis serenum mare ad certum diem praedixerit et orando cibos impetraverit.

 

Pictorum interea puppi defertur ad oras,

Sed reducem rigido tardant freta clausa Decembre.

Nubila cum tonitrus cum grando polique micantes

Cumque fames frigusque marisque pericla furentis

 

Externo trepidos quaterent sub litore nautas,

Venerat alma dies, natus qua corpore signis

Enituit Christus caelorum gloria terris.

Ille, ut erat placidus, blando sic pectore fatur:

«Quid, rogo, tanta tenet nostras ignavia mentes,

 

Tam fera qui nullo scindamus vincula nisu?

Cernitis, aequoreo canescat ut aggere tellus,

Aer aquas manet, glacies mare, nox tegat aethram;

Corda fame tabent hominumque iuvamina desunt.

Ergo Deum restat precibus pulsare supinis,

 

Rubra suis quondam pelagi qui limina pandit,

Nube domum, nimbo panem, dat pocula saxo,

Noctis et horriferas flamma duce discutit umbras.

Tanta dies praesens cuius de munera dono

Promeruit, quaterna magi thesaura ferentes

 

Mortalem regemque Deumque tuentur et orant;

Quo lavat ipse suo Dominus baptismate mundum,

Clausa diu reserans credentibus aethera saeclis;

Dulcia qua fontis flagrant de gurgite vina

Munere deque rubent Domini per pocula lymphae.

 

Sic quoque nostra Deo remeant duce prospera credo,

Illum si rogitans firmet fiducia pectus.»

Haec ubi dicta, freti socios sub litore sistens,

Suerat ubi vigiles supplex iam ducere noctes,

Ceu decisa videt piscis tria viscere frusta,

 

Et genibus Dominum positis veneratus adorat

Laudibus accumulans fidei venerabile donum

Et super ut vatis «Convivia solibus» inquit

«conditor aequavit, quibus actis, aequora placans

Navigero patrium nos calle reducet ad arvum»

 

Tum laribus torrent epulas, gratesque gerendo

Exhibita triduo recreant dape caelitus artus,

Quae nova mellito testatur dona sapore.

Iamque die quarto laeti cessantibus austris

Blanda salutiferum capiunt trans aequora portum.

 

X. Quomodo iter faciens aquila ministra viaticum et percepturum se esse praedixerit et perceperit.

 

Inde sacerdotis meritoque graduque potitus,

Tendebat populos vitae renovare fluentis.

Forte viae comiti, sed praescius ipse futuri,

«Fare, sodalis», ait «quo fercula sumere mens sit.»

 

«Haec et ego» dixit «dubio sub pectore mecum;

Prandia non tulimus vasis, domus hospita non est,

Ieiuni fessique itiner complere nequimus.»

Respondit senior: «Domino si fidere discas,

Providet ille dapes, vatem qui pascere corvos

 

Iussit; iam aspectas aquilam vaga flabra secantem?

Nos valet hac etiam Omnipotens satiare ministra.»

Dumque iter inceptum peragunt, venere sub amnem,

Et volucrem rubro, quae celsa sub axe volarat,

Marmoris in ripa residere tuentur, at altus

 

«Cernis» ait vates «nostram super aequora servam?

Curre, rogo, et Dominus misit quae munera defer.»

Attulit ast piscem, medium secat atque ministrae

Parte famem pellit, firmant sua pectora parte.

Utque viam superant, iussis limphisque salutis

 

Pandit iter populis caeli per regna vocandis.

 

XI. Quomodo praedicans populis fantasticum subito ignem diaboli et praeviderit venturum et venientem extinxerit.

 

Tempore non alio pandens caelestia terris,

Impia iam pulchre ludibria prodidit anguis.

Namque repente sacris inmiscet talia dictis:

«Panduntur quoties vobis mysteria regni,

 

Cor decet attentum sensusque adhibere benignos,

Ne vaga pestiferi ludat vos aura chelydri,

Qui sacra perversus conamina vertere nitens

Gaudet vel modica turbari nube fideles,

Ut nos alloquio Regis visuque superni

 

Abducat fallax vilis quasi servulus hostis.»

Hos inter monitus vacuo de fomite surgens

Vicinas rapit ignis edax sine viribus aedes,

Quaque faces volitant, ventus iuvat, it fragor astris.

Exilit elusum trepido fantasmate vulgus

 

Festinum ignivomis unda succurrere tectis.

Nescia sed fusis fallacia cedere limphis

Ipsa sui levitate perit patriasque sub umbras

Pompa redit vanusque vagis dolus abditur antris.

Confusi rediere domum, veniamque precantes

 

Exorant proni vatem, fragilesque superbi

Se gaudent agnosse dolos ac tela tyranni,

Spiritus extinxit sacri quae praescia virtus.

 

XII. Quomodo flammas domus cuiusdam ardentis oratione restinxerit.

 

Quin etiam veri flammis crepitantibus ignes

Arida deriperent tecti dum culmina quondam,

Incubuit precibus, ventosque laresque retorquens

Voce pericla fugat, iuvenum quae dextra nequibat.

 

Nec mirum vati fragilem cessisse caminum,

Igniferis Satanae qui spicula torta pharetris

Aetherio suerat umbone relidere Christi.

 

XIII. Qualiter daemonium ab uxore cuiusdam necdum adveniens eiecerit.

 

Vir venit ad procerem trepidisque precamina supplex

Vocibus ingeminat: «Leti sub limine coniunx

Cara iacet, iam artus sensu fugiente regescunt,

Vita tremens tantum sub pectore fervet anhelo.

 

Mitte, precor, Christi modo qui mysteria portet,

Spiritus ante fugax quam pallida membra relinquat.»

Dumque parat iam vatis, iter quem mittat in istud

(Tempore namque fuit Lindisfarnensis in illo

Praepositus cellae) secreto numine discit

 

Non leti commune genus, sed daemonis atri

Saevitiam miserae diris incumbere poenis.

Se magis exhibuit; subeunt iter, ecce repente

Solvitur in lacrimas ductor et pectore tristi

Sedulus horrescit, veniens ne vatis amatam

 

Dilectamque diu vesano corda furore

Pressam si cernat, priscae suspicio vitae

Surgat et antiquam laedat nota improba famam,

Namque ministeriis assistere sedula vatis

Consuerat bibulasque aures praepbere docenti.

 

Ille pio tetricas relevat solamine curas:

«Quid gemis et taciti liquefactus ab igne camini

Ablueris tristis iam pectoris indice limpha?

Anne putas, adeam carae cum tecta sodalis,

Illam posse capi nexu bachante chelydri?

 

Vinci qui crebris solitus conflictibus, et nunc

Victrici fidei gladio superabitur hostis

Femina quin potius venientibus obvia nobis

Istas excipiet sanae iam mentis habenas.»

Dicta fiunt; venere domum, fugit efferus anguis,

 

Occurrit mulier sospes dextraque prehendens

Frena, rogat vatem descendere adireque tecta

Dignetur famulae, pandens nova dona salutis,

Eius ad adventum fugiens ut cesserit hydros.

 

XIV. Qualiter anachoresim meditatus apud Lindisfarnenses monachos vixerit.

 

Talia mirantum fragili ne laude supernae

Caelestisque exsors famae foret abdita mavult

Secreti lustrare, Deo qua teste valeret

Laudis ab humanae liber munirier aura.

 

Cumque sui primo iussis antistitis actus

Fratribus exemplo virtutis pandere callem,

Fit monachis socius, quos Lindisfarnea glauci

Insula clara maris refluis circumluit undis.

Inque brevi quam plura nitens per signa coruscus

 

Erigit innumeros pulsis languoribus aegros,

Hostis et atra crucis rutilo fugat arma tropheo,

Quae facie quamvis absens sed pectore praesens

Conterit et foedo Christi domum ab hospite mundat.

Internam quid enim coner describere vitam,

 

Quam dulcis sermone gravisve sit actibus et quam

Accensam lacrimis acuarit ad aethera mentem,

Cum decus externum puri sit pectoris index?

 

XV. Qualem sibi in insula Farne pulsis daemonibus habitationem fecerit.

 

Tandem Farne petit senior cupitisque potitus

Sedibus indigenas patria fugat impiger atros.

Illa prius nam horrens larvalibus insula flabris

Arcebat humana minis consortia caecis.

 

Quam Domini mox servus adit, cruce territus atrox

Turbo fugit per inane vagi quasi portio fumi.

Ille serena tenens, pereunte tyrannide, regna

Terrestri aetheriam sacer aggere condidit urbem

Atque humiles celsis statuit sub moenibus aedes,

 

E quibus astriferum tantum aspectare cacumen

Posset et a celso secretus Rege tueri.

Haec et ut in cunctis divina patesceret almi

Virtus, missilibus firmavit moenia saxis

Vix quae bis terni cervice subire potentes,

 

Ille sed asportans muris imponere solus

Sufficeret summi dextra comitante Tonantis.

 

XVI. Qualiter precibus aquam de arida produxerit, qui etiam bibendo quondam aquas in vinum convertit.

 

Fontis inops fuerat locus hic, sed sanctus amoenam

Excutit insolita precibus dulcedine limpham.

Haec sacri media Cuthberti nata sub aula

Praebet adhuc cunctis suavem potantibus haustum.

 

Nec mirum haec Domini famulum potuisse mereri,

Qui quondam, saliente sitim dum pelleret unda,

In meracum latices valuit convertere nectar.

 

XVII. Qualiter a messe quam sua manu serverat verbo volucres abegerit.

 

Quique suis cupiens victum conquirere palmis

Incultum pertemptat humum proscindere ferro

Et sator edomitis anni spem credere glebis.

Dumque seges modico de semine surgeret ampla

 

Tempus adest messis; rapidae sed forte volucres

Flaventes praedare senis nituntur aristas.

Talia qui placidus saevis praedonibus infit:

«Quid precor inlicito messem contingitis ausu,

Quae vestro sulcis non est inserta labore?

 

Pauperies an vestra meam transcendit, ut istud

Incurvam merito falcem mittatis in aequor?

Quod si forte Deus iubet his instare rapinis,

Non veto; sin alias, vos finibus indite vestris.»

Dixerat, et cessit mox plumea turba nec ultra

 

Militis audebat Domini iam laedere iura,

Quin potius dulci pacis quasi foedere nexum

Unanimemque sui generis redamabat amicum

Nam teneras ceu pastor oves hanc ipse regebat.

 

XVIII. Quomodo corvi noxam quam viro Dei intulerant precibus et munere purgarint.

 

Rescindunt corvi nigro sub crimine pactum

Effringuntque domus ruptoque e culmine culmos

In propriae gaudent transferre cubilia prolis.

Hos vatis cessare monet spretisque suadelis

 

«hospitium fratrum quid» ait «laceratis? Abite

Huius et extorres patriae durate per aevum».

Dixerat et tristes abeunt, triduoque peracto

Alter adest vati pedibusque volutus et alas

Lugubre sparsus veniam reditumque precatur.

 

Patrata qui pace redit sociumque revisit.

Tandem ambo veniunt alacres adipemque suillam

Secum digna ferunt vati dona, unguine cuius

Calciamenta pius mollire valeret et exin

Innocuo condunt illic sua tecta paratu.

 

Quid fera praetumido cervice superbia ferves?

Cerne viam corvi et caecum depone furorem,

Qui precibus noxam fletuque et munere purgat.

Nec pudeat vitae volucrum de pectore formam

Sumere, cum moneat Sapientia: Respice calles,

 

Quos formica terat, sensumque addisce sagacem.

 

XIX. Qualiter eidem mare servierit.

 

Quid referam aequoreas iusto famularier undas

Obsequiumque illis elementa impendere qui se

Imperiis subdunt devota mente supernis?

Namque suis casulam structurus ibi usibus aptam,

 

Quam bases a ponti fulciret parte rogabat

Conveniens operi fratres adducere lignum.

Qui obliti rediere, maris sed proximus aestus

Attulit et, mirum dictu, iam limine in ipso,

Quo fuerat corde illius fundamina tecti

 

Pandere, deposuit, hominumque oblivia pontus

Increpat et nautas sua concutit unda pudore.

 

XX. Quomodo multis ad se venientibus monita dans salutis fragiles exposuerit antiqui hostis insidias.

 

Fama citat multos vatis pia quaerere dicta

Et bibulas adhibere sonis caelestibus aures,

Quos varia cordis fessos a clade levaret.

Mitis at ille sacro renovans solamine maestos

 

Gaudia summa poli cunctis fluxosque caduci

Commemorat luxus saecli, variasque malignum

Tendere decipulas, Domini qua nudus amore

Labatur misere sensus, sed tela fidei

Perrumpant vacuas nullo discrimine fraudes.

 

«Me quoties» inquit «celsa de rupe nefandi

Praecipitem mittunt! quoties ad pectora saxa

Acta rotant! nullo noceor sed hostis ab ictu,

Credite, nec laesit summas offensio plantas,

Nec modicus saltim tetigit praecordia terror.

 

Nec quasi summa meae stupeatis culmina vitae,

Blanditias quod ego, luxu fallente, superbas

Calce terens, Domino cupiam secretus adesse.

Artior est monachi quae semper subdita iussis

Vita sub imperio servit devota parenti

 

Excubiasque famemque preces manuumque laborem

Ad votum gaudent proni frenare regentis.

Me quorum multos vitae per culmina novi

Perque prophetalis radios praeire sophiae,

Boisilus e quibus est, Mailrosi gloria coetus,

 

Quem totam memini quondam mihi pandere vitam,

Quae me venturi restabat in ordine saecli

Unius et solum superat sententia verbi,

Quam cuperem numquam faciat Deus arbiter orbis.»

Haec sacer aiebat, senior quia praescius ipsum

 

Pontificem altiloquo praedixerat ore futurum.

 

XXI. Prophetia eiusdem de vita Ecgfridi regis et episcopatu suo.

 

Dumque pium cuncti gauderent visere vatem

Eius et oratu cordis conponere fluctus,

Ecce alios inter signis sublimibus acta

Regia virgo venit, regis quae sponsa perennis

 

Virgineos, paradise, tui sub gaudia regni

Mater casta choros generat vatemque precatur,

Dignetur famulam monitis firmare supernis.

Annuit, et pelagi superato gurgite puppi

Progreditur, dictisque illam dum affatur amicis,

 

Femineis subito rogitat sic anxia curis:

«Iam claret meriti te prae fulgore nitentis

Praescia venturis intendere lumina saeclis.

Dic ergo, adiuro summi per regna Tonantis,

Ecgfridus imperium quod sit recturus in aevum.»

 

Vera cui dubio pandit sermone prophetes.

«Regna vocas longaeva virum, quae quamlibet annis

Centenis extenta, brevi claudentur in hora;

Et nihili unius luxus reputabitur anni,

Mors ubi languentes diffunditur atra per artus.»

 

Quae gemit et lacrimis praesagia tristia deflens

«Quem, rogo, linquet» ait, «regni qui sceptra gubernet,

Cum fratre et nato careat?» Cui talia vatis:

«Cernis ut hoc pelagus late vaga regmina findant?

Forsan et haec inter Dominus sibi servat et huius

 

Qui regat imperii lectus moderator habenas,

Ecgfridus utque tibi fratris nectatur amore.»

Audet adhuc supplex virgo pulsare propheten:

«O variis hominum finduntur pectora curis!

Pars nacto gaudet mortalis culmine pompae,

 

Pars cupiens gazas luxu populante fugaces

Pauperiem nullo deponit fine perennem.

Tu licet oblatum mundi contemnis honorem

Vilibus et mavis secretus condier antris,

Pontificis summi quam vis potiundus honore,

 

Quo nil nostra gerit merito sacratius aetas.»

«Non ego», respondit, «dignum me tanta subire

Culmina iam fateor, Domini sed dextera nullis

Effugitur caeli terraeve marisve latebris;

Qui si tanta gradus iubeat me pondera ferre,

 

Credo brevi laxet, transacto et forte duorum

Curriculo annorum absolvar rursumque adamatis

Gaudens secretis reddar. Sed tu quoque nostrum,

Aelffleda, conloquium perpes reticere memento,

Absolvar donec vinclis et carcere carnis.»

 

Nec mora, veriloqui complentur in ordine dicta.

Ecclesiae iussis, precibus lacrimisque coactus

Vatis et ipse genas luctu perfusus amaro

Dulcibus extrahitur latebris populisque regendis

Praeficitur, modio lateat ne tecta lucerna,

 

Sed iubar alticomum Domini diffundat in aedem.

Ecclesiam gemino qui rexit episcopus anno

Et priscis properavit ovans se reddere lustris.

Utque satisfieret vatis per singula dictis,

Sol magnum explevit solitis sub mensibus annum,

 

Pictorum infesto dum doncidit Ecgfridus ense

Et Nothus in regni frater successit honorem,

Scottorum qui tum versatus in incola terris

Caelestem intento spirabat corde sophiam,

Nam patriae fines et dulcia liquerat arva,

 

Sedulus ut Domini misteria disceret exul.

Huius nunc Tyrio venerabile pignus in ostro

Iure datas patrio sceptri iam tractat habenas,

Utque novus Iosia fideque animoque magis quam

Annis maturus, nostrum regit inclitus orbem.

 

XXII. Quomodo in episcopatu monasticam non reliquerit vitam.

 

Ergo sacerdotis summi fastigia nactus,

Mente manu fulget Cuthbertus et ore coruscus

Commissosque greges precibus monitisque tuetur.

Pauperibus qui dives, inops sibi, blandus amaris,

 

In turbis monachus, neque enim vel tegmina sueta

Arida vel heremi mutari fercula curat.

Virtutum titulis auget miracula mentis,

Quae lyrico liceat cursim contingere plectro,

Ne potior lassis generet fastidia versus.

 

XXIII. Uxorem comitis per presbyterum suum aqua benedicta sanavit.

 

Doctor ubique pius caelestia dona ministrans,

Per comitis tulit arva gradus, quem languida coniunx

Tristabat perpessa luem loetoque propinquans.

Alma salutiferae cui vatis munera limphae

 

Presbytero famulante dedit tabemque removit,

Moxque illi obsequium praebebat femina sospes.

 

XXIV. Puellam crismate perunctam a dolore capitis laterisque curavit.

 

Tempore non alio laterali tacta dolore

Virgo premebatur capitisque gravidine fessa

Aegra diu gemuit; sacro quam crismate tinctam

Antistes rediviva novat per dona salutis.

 

XXV. Pane a viro Dei benedicto sanatur infirmus.

 

Vir pater ipse domus morbo depressus acerbo

Cogit amicorum suprema ad fata cohortes.

Conveniunt plures; cui forte ibi protulit unus,

Quem sibi quondam almi doctoris dextra roganti

 

Sacrarat dederatque pio pro munere, panem.

Intingunt limphis, potandum suscipit aeger

Moxque medellifero morbi cessere sub haustu

Laxatosque salus rediviva subintrat in artus.

 

XXVI. Oblatum in itinere iuvenem moriturum oratione revocavit ad vitam.

 

Iam commissa vigil dum lustrat ovilia pastor,

Ecce iteris medio iuvenis torpentia lecto

Membra ferunt, aegre suspiria saeva trahentis,

Utque iuvet miserum rogitant. Qui protinus omnes

 

Eicit et precibus languentes impiger artus

Erigit et comitem sociis mirantibus addit.

 

XXVII. Tempore mortalitatis morientem puerum matri sanum restituit.

 

Tempore quo pestis vastabat dira Britannos,

Dona sacer celsae dum spargit ubique salutis,

Ferre videt maestam nati moritura parentem

Funera seminecis; conpassus et ipse dolenti

 

Bassia dat puero matremque affatur amaram:

«Linque metum lacrimasque, puer sanabitur iste,

Et tua tota domus mortis hac sorte carebit.»

Cuius dicta salus puerique domusque secuta est.

 

XXVIII. Quod omnia gesta illius enumerari non possint.

 

Dicere quid coner, quae nullo edicere versu

Sufficiam, quoties languorum tabe peresos

Invalidosque potens iam verbo erexerit artus,

Quotque focos febris sacra represserit unda,

 

Qualiter egestas fontano e gurgite limphas

Fecerit in laetum vini transire saporem

Spirituum quoties per devia fugerit horror

Cuthberti consueta minis se linquere fassus

Pectora et ignivomas baratri sub cogier umbras

 

Absentisque etiam poenis se plectier atris.

Virtutesque sacri numero quid prendere certem,

Tanta prophetalis quem gratia fulcit honoris,

Tam puroque poli qui pervolat aethera visu?

 

XXIX. Interitum Ecgfridi regis etmilitiae ipsius quem praedixerat futurum, in spiritu vidit absentem.

 

Pictorum interea premeret dum regna duello

Ecgfridus, atroces misero iam fine furores

Cedere mente vigil vatis prospexit, et ora

Perfusus lacrimis suspiria fundere crebra

 

Ingeminat nunc arva tremens nunc aethera cernens:

«Forsan» ait «noster confecto miles agone

Sortitur Domino decretum iudice finem».

Planius hunc rogitant eventum edicere pugnae;

Agnita qui dubia sic celat voce pericla:

 

«Cernite, filioli, novus ut stupor aera turbet.

Nam Domini secreta latent archana nec ullus

Sufficit Altithroni vestigia prendere Regis.»

Non multi fluxere dies, cum dira nefandam

Fama necem caneret plebis procerisque sub illa,

 

Confectam maerens qua vatis dixerat, hora,

Absentem cernens quam creverat ante futuram,

Rectoris cum virgo rogans perquireret aevum.

 

XXX. Quomodo vir Dei Hereberhto anachoritae obitum suum praedixerit comitatumque illius a Domino precibus obtinuerit.

 

Tunc venit Hereberhtus, erat qui nexus amore

Praecipuo vati, illiusque per avia celsam

Edoctus monitis vitam secretus agebat,

Se cupiens solitis sacri firmarier horsis.

 

Qui dum sidereis verbi devota vicissim

Corda rigant dapibus, Cuthbertus talia iungit:

«Hunc decet, hunc epulis et linguae ducere festis,

Frater amate, diem, semper quia pectore nexos

Nos genitor rerum facie coniunxit et ante

 

Visere nos tribuit loeti quam iure resolvi.

Idcircoque poli callis nunc ore petendus,

Toto nunc animo pulsanda est ianua vitae,

Dum licet aethereis succendere mutua flammis

Pectora, nam properans loeti me tempus adurget.»

 

Ille ubi percepit venerandi dicta prophetae,

Corruit, obsecrat, maeret, lacrimatur et infit:

«Me, rogo, ne linquas, carique memento sodalis,

Aurea ne rutili penetres cum limina regni,

Carnis ego tenear solus sub carcere clausus;

 

Dignius alta poli famulo comitatus adibis

Regna libens. Ideo supplex deposce Tonantem,

Ut, parili terris premimur qui mortis in umbra,

Aeternae pariter lucis migremus ad oras.»

Incubuit precibus vatis, sociumque gementem

 

Exorat siccare genas, deponere fletus,

Se precis auditu Domino miserante potitum.

Quid morer? Unius ambo sub lance diei

Decedunt mundo Dominique feruntur ad aulam.

Longo sed torrens Hereberhtus membra camino

 

Ignea decoctum tandem super aethera flatum

Emisit; credo flammis ut mundior illis

Aequaret socium. Iuncto qui sidera passu

Scandentes, iuncta mercede fruuntur in aevum.

 

XXXI. Animam cuiusdam qui de arbore cadendo mortuus est ad caelum ferri conspexit.

 

Sederat ad mensas, epulis sed pastus Olympi

Vatis ab humanis subito secernitur escis,

Concutit ossa pavor, tremefactaque dextera cultrum

Linquit et attonito vibratur corda timore.

 

Aelffleda perquirit, quae forte adsederat illi,

Forte recens veniat tanti quo causa tremoris.

«Venerat angelicus» respondit «ab aethere coetus,

Deque tuis secum praelecto milite castris

Aurea dulcisonis remeabat ad astra triumphis.»

 

Inquirit nomen. «Cras mystica» dixit «ad altar

Obtulero cum sacra, mihi nomenque modusque,

Quo petit astra, tuis pandetur in ordine dictis.»

Quae misso festina suos cursore per omnes

Iam tandem mane ediscit vatique sacrandis

 

Intento votis precibusque renarrat ad aras:

Frondiferi quendam nemoris dum scanderet alta,

Caederet ut pecori arboreo de pabula cono,

Deciduum membris animam posuisse solutis,

Illoque humanis ablatum in tempore rebus,

 

Quo sacer aetherias raptum cernebat ad auras.

 

XXXII. Post duos annos episcopatus vitam repetit solitariam.

 

Ecclesiam gemino qui postquam sedulus anno

Pontificis de iure regit verbique fluentis

Vivida prata rigat, tanti venerandus honoris

Linquere perstat onus heremique reclusus harena

 

Malebat Satanae tetricis pulsarier armis,

Quam imperiti vacuos vulgi captare favores,

Desidiam generat quia laus blandita clientum,

Perpetuis at lucta beat perfecta coronis,

Maxime praesagi admonitus cum spiritus orsis

 

Mortis adesse sibi gauderet tempus, et almam

Secretus cuperet mentem renovare, priusquam

Fluctivagis saecli curis defessus obiret.

 

XXXIII. Quomodo languens in ipsa insula corpus suum poni praeceperit simul et de gloria postuma commemorans illius.

 

Quem dilecta sacris reddit mox insula muris,

Tangitur ingenito sensim pia membra dolore.

Inque dies instans cum incresceret ossibus ardor,

Dulcibus egreditur castris sociamque catervam

 

Quae fesso gaudebat ovans servire parenti,

Blandiloquis studuit creber firmare suadelis

«Discite filioli, fragilis retinacula saecli

Rumpere et aeternas animo iam condere gazas.

In dubio pendit contemptus honorque caducus

 

Stamine, quo discunt meritis pia pectora iustis

Haudquaquam volucri sub tempore quaerere laudem,

Qua nemo latebras clausi vel noscere cordis

Praevalet, inventis vel digna rependere gestis,

Puro sed visu portam speculantia regni,

 

Quod dabit aetheriae dignis Rex inclitus aulae,

Condere oliviferis malunt sua lumina vasis.

En me sidereas animo spirasse supino

Iam stupuistis opes, sed pectoris abdita soli

Claustra patent Domino, carnis quae pondere rupto

 

Incipient certis iam credo patescere signis.

Sed precor, insistens pulsat quia limina loetum,

Hos ut in his tumulo mandetis moenibus artus;

Spero, licet flabris gelidisve absumar in undis,

Obvius in puncto Christo veniente resurgam.»

 

XXXIV. Graviora se dicit in extremis superasse certamina.

 

Talia dum senior socias iteraret in aures,

Praecipit ad tempus remeent; qui caerula puppi

Exsuperant fratrumque trahentes agmina secum;

Quinque dies postquam clausi ferventibus undis

 

Tardarant, tandem redeunt ac supplice fletu

Impetrant, cari secum genitoris ut artus

Condere iam liceat. Vatis quibus et superaddit:

«Qui cupit altithronum victor conscendere regnum,

Turpiter infecto devitet cedere bello,

 

Et magis extremi ne vi superatus agonis

Iam prope perceptis fraudetur ab hoste coronis,

Qui longo nitens vacuare labore fideles

Ultima iam maiore quatit sub tempora pulsu.

Denique me crebris primaevo a flore nefandus

 

Insidiis agitabat, et haec modo quinque dierum

Pugna dolos superat transacti temporis omnes.

Sed facile infandi Christo duce tela repressi,

Cum nec parva cibi potusve alimenta darentur

Tabenti, licet ista loco nec membra moverem.

 

Vos quoque celsa precor servetis iura perennes,

Caelestis patrum vobis quae regula cavit,

Ipse vel exiguis fueram quae promere dictis,

Dum sata, quae proceres summi seruere, rigarem.

Quamlibet et rabidis adsurgat turbo procellis,

 

Omnia ferte fide, regni vi quaeritur aula;

Fundatique petra gravibus ne cedite nimbis,

Torrentum furias, Aquilones temnite saevos;

Ultima iamque Patris maneat sententia cordi.

Expedit istius patriae vos linquere fines

 

Limite quam trepidos mentem deflectere ab illo,

Quem sacra divinis depinxit littera chartis.

Nec quia multorum cineres locus ille sepultet,

Aurea flagranti peterent qui sidera cursu,

Vos favor aut vacuae temptet vaga gloria laudis;

 

Illi nam meritis gaudent super astra coronis.

Haud aliter nostris stadio nos currere plantis

Convenit, et propriis bravium conprendere palmis.

Nec loca propter homo merito venerabilis extat,

Sed locus ob homines extat venerabilis almos.

 

Meque meae rogito nunc indite moenibus urbis,

Instat enim tempus, carnis quo debita solvam.

 

XXXV. Quomodo ministrum suum a profluvio ventris sanaverit aegrotus.

 

Talibus attoniti lacrimant rogitantque gementes,

Saucia secretis condat ne membra latebris,

Sed loeti et vitae confinia summa tenentem

Fraterno coram relevet solamine flammam,

 

Vel sacra suscipiat saltim subtecta ministrum,

Qui obsequio fragiles procuret sedulus artus.

His motus vertit dum lumina blanda per omnes,

Aspiciens fratrem, longa cui clade gravato

Tabida marcebant exhausto viscere membra,

 

«Hic, si vultis», ait, «subeat mea tecta mihique

Labe sub hac fesso solamina praestet amoris.»

Qui vatem comitatus adit mox limina sacra,

Occurrens inopina salus complectitur aegros

Depulso languore sinus; dignumque salutis

 

Cedere non ausos penetrare sub aedita morbos

Nec mora, sospes abit, qui intraverat aeger, et illic

Presbyterum inmittit, digne Cuthbertus, ut illo

Sidera teste petat, quo vitam teste regebat.

 

XXXVI. Percepto viatico inter verba orationis spiritum reddidit.

 

Iamque soporata torpebant omnia nocte,

Excubiis vigiles premeret dum Farne tenebras,

Quaque preces resonant modulis, fremit insula psalmis.

Vatis et ipse suae praegustans gaudia palmae

 

Aethereis expendit ovans sub laudibus umbras.

Ast ubi flammicomos ardescens lucifer ortus

Attulit, ecce, sacer residens antistes ad altar

Pocula degustat vitae Christique supinum

Sanguine munit iter, vultusque ad sidera et almas

 

Sustollit gaudens palmas, animamque supernis

Laudibus intentam laetantibus indidit astris.

 

XXXVII. Quomodo iuxta prophetiam psalmi, quem eo moriente cantaverant, Lindisfarnenses sint inpugnati, sed Domino iuvante protecti.

 

Presbyter egrediens vatis pia funera maestis

Depromit sociis, tum forte canentibus hymnum

Hunc querula sub laude: «Deus nos, alme, repellens

Destruis iratus, salvasque misertus ab hoste

 

Arva moves turbasque potens, et territa sanas.

Propinasque tuis praetristia musta, sed hostis

Te duce bella ruunt, tu noxia conprimis arma,

Libera ut electi potiantur luce per aevum.»

Indice tum flamma Lindisfarnensibus illam

 

Qua vigil e speculis pernox servaverat horam

Aethereas pandunt vatem penestrasse sub auras.

Qui iam nocturnae tum forte sub ordine laudis

Ipsi etiam mirum eiusdem modulamine psalmi

Verbera maesta sequi Domini pia dona canebant.

 

Nec suspecta diu tardant praesagia; nam mox

Vatis honorifico mandantur ut alma sepulchro

Altaris dextro sub condita marmore membra,

Insistens Aquilo niveis confisus in armis

Hinc atque hinc adeo Lindisfarnea perosis

 

Tecta quatit flabris, ut nobilis illa parentum

Progenies fesso titubaret stamine rerum,

Cedere iamque loco quam extrema subire pericli

Eligeret. nec iam longum manet ira, sed almam

Eadberhtus renovat sedato turbine pacem,

 

Dispersosque sacrum revocat sub ovile bidentes.

Praescius et lyrico resonabat ut ordine psalmus,

Pontificale decus plebisque instaurat honorem.

 

XXXVIII. Quomodo corpus ipsius post undecim sit annos sine corruptione repertum.

 

Conspicuique sacer solio Patris inditus heres

Undecimi postquam cursum transcenderat anni,

Conplacuit cineres tumuli de sede beati

Elatos coram gremio levis inderet arcae.

 

Sed, canit ut psalmus, quia mors pretiosa piorum

Ante Deum renitet, calicem qui haurire salutis

Non trepidant celsi tutati nomine Regis,

Rursus et ut summo resonat lyra mistica cantu:

Nec sanctum dabis, Alte, tuum corrupta videre,

 

Aurea lucifluae pandis cui limina vitae,

Humanis divina nitent miracula membris,

Et Domini celso fulget quae iure potestas,

Participi fidis donatur munere servis.

Intemerata sacro promuntur membra sepulcro

 

Nescia quam noxae, tam dirae inmunia labis.

Nec durum ac rigidum saeva ceu morte gravatum,

Sed veluti placidum capiunt dum pectora somnum,

Flexile iam tota corpus conpage videtur.

Nec minor eximiae renitebat gratia vestis

 

Incorrupta solo, sanctos quae texerat artus.

Hanc findi placuit; medium pia membra receptant,

Servatur medium signi memorabilis index.

 

XXXIX. Quomodo corpus Eadberhti episcopi in tumulo viri Dei ponentes, sarcofagum illius desuper posuerint.

 

Eadberhtus postquam rerum miracula dignis

Laudibus extulerat, versu memorabar ut olim

Illius egregios referens antistitis actus,

Febribus excoquitur, placidumque ad sidera flatum

 

Emittens, patriam conscendit corpore sedem.

Desuper at celsae splendor conponitur arcae,

Inmortale decus cohibens quae martyris almi

Praefulget mirum caelestibus inclita signis.

Morborum fugiunt labes, furor impius atri

 

Daemonis absistit, vivensque solebat ut ante

Signorum monstrare iubar, modo sic quoque passim

Spargitur et functos virtus miranda per artus.

 

XL. Puer daemoniacus humo cui lavacrum corporis eius infusum est, in aqua misso sanatur.

 

Vir quidam nati, misero quem caeca furore

Daemonis ira terens saevas effundere voces

Conpulit et proprios consumere morsibus artus,

Membra per almorum rogitans sacra busta ferebat.

 

Reddere nec petitam sancti voluere salutem,

Cuthberti potior virtus ut celsa micaret.

Tum pueri quidam fletus vagitumque perhorrens

Ad Patris auxilium fidus concurrit amati.

Noverat alma, sacri functos quae laverat artus

 

Patroni quondam, terris ubi reddita limpha est.

Inde rapit grandem modico de rupe salutem.

Inmiscet latici, dictis sacraverat almis.

Dat potum puero, stridor mox cedit amarus.

Nec mora, plena salus redit. Ipse superna verenter

 

Munera conlaudat, laetoque per omnia passu

Cuthberti conctis donum venerabile pandit.

 

XLI. Aegrotus ad tumulum eius orando curatur.

 

Alter morbigeni consumptus ab igne camini

Vix famulis manibus sanctam deducitur alti

Martyris ad tumbam; genu ponens obsecrat, illis

Eripiat vinclis tanti vox alma patroni.

 

Surgit et aetherei firmatus munere doni

Libera sospitibus ponit vestigia plantis,

Perque dies priscae recipit iam dona salutis.

 

XLII. Oculos quidam languentes oratio illius adtactos sanavit.

 

Tegmina quin etiam consortia corporis almi

Munere participi medica virtute redundant.

Lumina nam cuidam dolor et caligo pererrans

Dum premeret, sancti accipiens oraria vatis

 

His orbes tangit geminos, reducemque saluti

Mox aperit callem venerandae gratia vestis.

 

XLIII. Paraliticus calciamentis eius sanatur.

 

Ast alius, resoluta gravi cui pondere membra

Officiis iacuere suis deserta, cuique

Inrita longaevos auxit medicina dolores,

Calciamenta, sacras tandem quae martyris almi

 

Vestierant plantas, plantis circumdedit aegris.

Mox primas suavis tenebras mitescere somnus,

Servus enim celsae induerat sacra dona medelae,

Fecit et interno firmatis robore nervis

Palpitat alterno laeta inter somnia gressu,

 

Aequore deserti ludant ceu litore pisces.

Evigilans baculo redivivos erigit artus

Ac matutinas stando persolvere laudes

Incipit et prisco solidatus membra vigore

Divinam conlaudat opem iustasque Tonanti

 

Offert sidereo sanus pro munere grates.

 

XLIV. Quod tegmine parietis eius infirmi curentur.

 

Nec sanctum aetherio vacuatur munere tectum,

Quo sacer astra petens corpus exsangue reliquit,

Nunc quoque sed solitam partitur ubique medelam.

Altaque mirentur, proles Davitica, templi

 

Tecta tui gemmis quoniam stellantibus aethram

Aequiparent fulvisque micent redimita figuris.

Plus sed ego vatis humili sub domate mirer

Pelliculam, sanctus fragilem qua texerat anglum,

Ne pluvia aut Boreae penetrabile frigus adurens

 

Inrueret passim precibusque ardentia castis

Corda fatigaret; nec me sententia fallit.

Namque opus hoc, Salomon fulvo quod fecerat auro,

Chaldea petrarum obtexit, heu, flamma ruinis.

At sacra Cuthberti appendit quae dextera vela,

 

Munere Felgeldi patulum divisa per orbem

Latius ingenito fundunt medicamina doni

Clarescitque chalyps lybico pretiosior auro

Pellis et Eois praecellit fulgida gemmis.

Tertius hic proceris servat nunc castra, beatum

 

Alta secuturus heres ad regna Parentem.

 

XLV. Quantum Aethelwaldus successor viri Dei virtutes suas celare studuerit.

 

Hos nam inter medius sociis non segnior almis,

Ethelwalde, sacras rexisti providus arces.

Quem raro proprias aiunt voluisse cuiquam

Pandere virtutes, torvive cruenta chelydri

 

Tela quibus victor confregerit obvius armis.

Unde manet longum memorabilis illa beatis

Incaute prolapsa semel sententia labris.

Forte sacer fidam monitis caelestibus aurem

Dum rigat, accipit has socio de pectore voces:

 

«Quae, rogo, causa, tuo toties quod ab ore fluentem

Perrumpant varientque silentia crebra loquelam

Et mediis statuat metas oblivio dictis?»

Cui responsa pius paucis ita reddidit heros:

«Hoc te, dulcis amor, fixo memorique perennem

 

Corde tenere decet, studeat nisi quisque bidentum

Funditus alloquiis avertere sedulus aures,

Non queat aethereas inter dare verba catervas

Pandere nec laetis caeli concentibus aures.»

Dixerat et trepido perculsus corda tremore

 

Singultu afficitur fervens ac pectora pugnis

Casta ferit, tandemque gemens erumpit in istam

Perfusus lacrimis post maesta silentia vocem:

«Obsecro te supplex summi per sceptra Tonantis,

Haec cunctis ut dicta tegas, moribunda quousque

 

Membra solo reddam gradiarque in calle parentum.»

Sic sua summa sacer conclavibus abdere quamvis

Mallet, ab aethereo panduntur munera teste.

At pia Cuthbertus memorans saepe acta priorum,

Aetherea sub laude sui quoque Christus agonis

 

Ut fuerit socius, suerat subnectere paucis.

Sicque duos vario iam munere spiritus idem

Lustravit per dona viros atque aetheris alti

Tramite diviso regnum provexit ad unum.

 

XLVI. Qualiter anchorita Felgeldus ibidem sit a vultus tumore mundatus.

 

Ergo age, Felgeldus, largitor muneris almi,

Prima salutiferi ipse capit documenta vigoris.

Cui pridem facies informi tacta tumore est,

Squatens at rigido dum solus in abditur antro,

 

Latior ingenito surgit de fomite flamma,

Atque genas maculis livor respergit adurens.

Qui nova pro veteri dum culmina pangeret aede,

Illud ovans fesso direptum a pariete velum

Partiri docuit fide spes certa salutis,

 

Primaque dum limphis corrigia tinguitur almis,

Pervia cornigero pateat quo semita ferro

Exiliens lasciva sacro de gurgite gutta

Lumina respersit sancti vultumque rubentem.

Ille citus dextra limphas abstergere curans

 

Miratur pestem stupefactus abisse foresque

Pandere iam reduci sana sub fronte medelae.

Et ne forte putet mendum me dicere quisquam,

Teste Deo dicam, quia presbyter ista fidelis

Pandebat, vatis fidam cui fatus in aurem

 

«En», inquit, «nosti, faciem quia presserat olim

Labes acerba meam, sed iam modo gratia Christi

Cuthberti meritis placavit tristia flagra.

Mitte manum et tangens me dicere vera probato.»

Clausus namque oculi non quibat acumine cerni -

 

Fecerat et priscam, morbo fugiente, salutem

Adfore timporibus persensit ab aethere sanctis.

 

Oratio Bedae beati presbyteri.

 

Haec tibi, cunctorum largitor, Christe, bonorum,

Dona tui obtulimus summo de munere doni

Magnaque praemodicis libantes gaudia dictis

Sanctorum attigimus certamina celsa tuorum,

 

Sperantes, illis exoratoribus ut tu,

Sidereo dignos qui iustus in axe coronas,

Indignis mitis laxes vel debita nobis.

Ultima sufficiunt illius in aedibus aulae

Praemia, qua cunctos tua visio, Christe, beabit,

 

Vita manens castis, lumenque salusque per aevum.